I.
IV. LEGENDÆ
2 Go
N: o IL
Litteræ Ansciîarii Aichiepiscopi , omnibus Episcopis, in regno Lu do vici Regis com
morantibus , pauHo ante ipsius b. Viri decessum dalæ.
Has litteras, quæ supersunt unicæ, primus edidit Phil. Cœsar, in Triapostolaiu Septen
trionis, Colon. i 642. ct post eum J. Bollandus et G. Henschenius, in Act. SS. Ant v. Easdem,
utpote quæ a Remhcrto , Cap. XXXIV. citantur, heic apponimus:
In nomine Sanctæ et individuae Trinitatis. Ansgarius, gratia Dei Archicpiscopus, o-
innibus Sanctæ Dei ecclesiae Praesulibus in regno dunlaxal Ludovici Regis commorantibus.
Nosse Vos cupio, quia in hoc Libello continetur, qualiter Ebbo, Remensis Archiep. divino
afflatus spiritu, temporibus Domini Ludovici Imperatoris, cum consensu Ipsius ac pene totius
regni ejus Synodi congregatae, Romam adiit, ibique a Venerabili Papa- Paschali publicam ev-
angelizandi licentiam in partibus aquilonis accepit. Et qualiter postea Ludovicus Imp. hoc
opus sublimavit, Seque in omnibus largum praebuit et benignum, et cetera, quæ huic lega
tioni contigerunt. Quapropter suppliciter deprecor, ut apud Deum intercedatis, quatenus
haec legatio crescere et iructillcare mereatur in Domino. Jam autem, Christo propitio, et
apud Danos et apud Sveones Christi est fundata ecclesia, et sacerdotes absque prohibitione
proprio funguntur officio. Precor autem, ut has literas in bibliotheca vestra ad perpetuam
memoriam reponi faciatis. Omnipotens Deus faciat Vos omnes hujus operis pia benevolentia
participes, et in coelesti gloria cohæredes!
IV.
LEGENDÆ DE SANCTO ANSCHARIO,
E Vetustis Ecclesiæ Svecanæ Breviariis.
v ita S. Anscharii per S. Rembertum ad finem perducta, instar appendicis sistere
lubet Hymnos , Lectiones s. Legendas, e vetustis Ecclesiæ Svecanæ Ereviariis excerptos,
quibus Festum S. Anscharii Anniversarium olim celebrarunt majores nostri, llasce Le
gendas desumsimus e Breviariis ipsis impressis, quæ in Bibliotheca R. Acad. Upsal. ad-
servantur. Sunt vero sequentia, quæ hac potissimum ratione consuluimus:
I. Breviarium Upsalense. Holmiæ, p, Joh. Fabri, i4g6. O.
II. Lincopense. Norimb. p. G. Stochs, i4g5. O.
III. Scarense. Norimb. p. eund. i4g8. O.
IV. Stregnense. Holmiæ, p. Joh. Fabri, i4g5. O.
,V. Arosiense. Basil, p, Jac. de Pfortzheim, i5i5. O.
Præter Iiosce libros impressos, jamjam rarescentes, immo rarissimos, varias exa
minavimus Lectiones de Sanctis, quarum Codices manuscriptos possident Bibliotheca
Regia Holmiensis et Academica Upsaliensis. E priori thesauro, ad manus habuimus Codi
cem A. 56. Warmholtzio , T. IV. p. n5 laudatum, e posteriori vero, Cod. N:o 20 . Catal.
Benzel. Hic in vita S. Anscharii prolixior, ambo vero Rembertum verbotenus exscri
bunt. De cetero observavimus, Nob. Ôrnhiehn et Langebek , ad calcem Vitæ Anscharii, ab
eisdem editæ, Legendas aliquot veterum de S. Anschario publici juris fecisse, ille, e
Codice Laurentii Odonis et Officiis Patronorum Regni Sveciæ, hic vero, e Danicis
præsertim, Sveticis, Germanicisque Breviariis, tam impressis quam manu exaratis. Hal-
lucinatur vero, quando Breviarii Upsaliensis Legendam, Breviarii Scarensis autumat,
usus scilicet eXemplo Breviarii re vera Upsaliensis , a principio autem et fine mutilo.
Propemodum similia esse, quæ heic sistimus, Legendarum specimina, mirandum
haud est, quandoquidem omnia sua çx uno eodemque fonte omnes derivarunt. Hy
mnos et Antiplionas, solummodo ex Upsaliensi, cum quo cetera Breviaria, verbo vix
mutato, conspirant, heic inserere nobis proposuimus.