PER S. REMBERTUM.
aSg
Appendix ad Vitam S. Anse h ari i.
N:o I.
Bulla Ghegorii IV. Romani Pontificis, qua Anscharium confirmat primum Nordal
bingorum Archiepiscopum, statuitque Ipsi sedem Archiepiscopalem Hamburgum, Concesso etiam
Pallio et Legati Apostolici officio , tam Illi quam Successoribus, in omnibus circumquaque genti
bus Danorum, cet.
E Privilegiis Archiecclesiæ Hammaburgensis, N:o IL ap. E. Lindenbrog. Scriptores Rer.'
German. Septentr. Hamb. 1706, pag. 127. Clr. N.Staphorst, Hamburgische Kirchen-Geschichle.
Hamb. 1723. ï. I. pag. 3i. H. Spegel , Skriftel. Bevis till Svenska KyrkoHist. Ups. 1716. p. 3.
F. Munter , Kirchengeschichte von Dänemark. Lips. 1823. T. I. p. 5y6. cet.
Gregorius Episcopus, servus servorum Dei. Omnium fidelium dignoscentiae certum
esse volumus, qualiter beatae memoriae praecellentissimus Rex Carolus tempore praedecesso
rum nostrorum divino afflatus Spiritu gentem Saxonum sacro cultui subdidit, jugumque Chri
sti, quod svave ac leve est, ad usque terminos Danorum, sive Slavorum, corda ferocia ferro
perdomans docuit, ultimanique regni ipsius partem Transalbiam inter mortifera paganorum
pericula constitutam, videlicet ne ad ritüni relaberetüf gentilium, vel etiam quia lucrandis ad
huc gentibus aptissima videbatur proprio Episcopali vigore fundare decreverat. Sed quia mors
effectum prohibuerat, succedente eius praecellentissimo Eilio, Ludovico Imperatore augusto,
pium studium sacri genitoris sui efficaciter implevit. Quae Ratio, Nobis per venerabiles Ra-
tolfum sive Vernoldum Episcopos, nec non Geroldum Comitem vel Missum venerabilem re
lata est confirmanda. Nos igitur omnem ibi Deo dignam statutam providentiam cognoscentes,
instructi etiam praesentia fratris, lilii nostri Anscharii, primi Nordalbingorum Archiepiscopi,
per manus Drogonis Metensis Episcopi consecrati, sanctum studium magnorum Imperatorum,
tam praesenti auctoritate, quam etiam pallii datione, more Praedecessorum nostrorum robo
rare decrevimus, quatenus tanta auctoritate praedictus filius noster, eiusque successores, lu
crandis plebibus insistentes adversus temptamenta Diaboli validiores existant, ipsum filium no
strum iam dictum Anscharium et Successores eius Legatos in omnibus circumquaque genti
bus Danorum, Nortwehorum, I^arriae, Gronlandan, Halsingalandan, Islandon A), Scridevin-
dum, Slavorum, ncc non omnium Septemtrionalium et Orientalium nationum, qiiocunquè tno-
do nominatarum, delegamus, et posito corpore et pectore super corpus et confessionerti sancti
Petri Apostoli sibi suisque successoribus vicem nostram perpetuo retinendam, publicamque
tribuimus evangelizandi autoritatem, ipsamque Sedem Nordalbingorum Hammenborch dictam
in honorem sancti Salvatoris eiusque intemeratae genetricis Mariae consecratam, Archiepisco
palem esse decernimus. Consecrationem vero succedentium sacerdotum , donec consecrantium
numerus ex gentibus augeatur, sacrae Palatinae providentiae inierim committimus. Strenui
vero praedicatoris persona, tantoque officio apta, in successione semper eligatur, omnia vero
a venerabili Principe ad hoc Deo dignum officium deputata, nostra etiam auctoritate pia eius
vota firmamus, omnemque resistentem vel contradicentem, atque piis nostris his studiis quo
libet modo insidientem, anathematis mucrone percutimus, atque perpetua ultione reum dia
bolica sorte damnamus, ut culmen apostolicam more Praedecessorum nostrorum causam Dei
pro affectu zelantes, ab adversis hinc inde partibus tutius muniamus. — Et quia te, charis-
sime fili, Anschari, divina clementia, nova in sede, primum disposuit esse Archiepiscopum,
Nos pallium ad missarum solennia celebranda tribuimus, quod tibi in diebus tuis uti et Eccle
siae tuae perpetuo statu manentibus privilegiis uti largimur. Sancta Trinitas vitam tuam
conservare dignetur incolumem, atque post seculi amaritudinem ad perpetuam perducat bea-
titudinem. Amen.
N:o II.
It) Diploma hocce, tempore Adalbert! Archiepi-
scopi, heic interpolatum esse, esse, eruditi dudum ob
servarunt. Restant tamen Legendse veterum de S. An-
Schario, ab illis interpolationibus liberæ. Vide Brevi
arium Scarense infra. Cfr. quæ ad hunc locum supra
monuimus p. 197.

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.