Full text: Scriptores Rerum Svecicarum Medii Aevi (Tomas 2)

258 
TU. VITA S. ANSCHATITI 
tyrii duo esse genera constat, unum in pace Ecclesiae occultum, alterum 
persecutionis articulo ingruente manifestum, utrumque voluntate tenuit, 
ad alterum affectu pervenit. Quia enim quotidie semper lachrymas, vigi 
lias, jejunia, carnis macerationem, et desideriorum carnalium mortifica 
tionem in ara cordis Deo mactabat, martyrium profecto, quod pacis tem 
pore non potuit, voto consecutus est. Qvia vero ad apertum corporis mar 
tyrium persecutoris gladii sibi animus non defuit, quod opere minus po 
tuit, voluntate adeptus est. Qvamvis lioc quoque martyrium opere eum 
habuisse, omnino negare nequeamus, si tantos ejus pro Domino labores 
juxta Apostolum attendamus. In itineribus saepe periculis fluminum, pe 
riculis latronum, periculis ex genere, periculis ex gentibus, periculis in 
civitate, periculis in solitudine, periculis in mari, periculis in falsis fra 
tribus, in labore et ærumna, in vigiliis inultis, in fame et siti, in jejuniis 
multis, in frigore et nuditate. Præter illa, quæ extrinsecus erant, instantia 
ejus quotidiana, sollicitudo omnium Ecclesiarum. Quis infirmabatur, et 
ipse non fuit infirmus? Quis scandalizabatur, et ipse non urebatur? Qui 
ergo tot ac tantis est pro Domino et corporis adversitatibus et animi æsti- 
bus excoctus, quomodo Martyr esse jure negabitur? Nam si sola vita per 
passionem terminata martyrio deputaretur, nequaquam sanctum Evangeli- 
stam Joannem calicem suum Dominus bibiturum esse testaretur, quem mi 
nime vitam martyrio finivisse scimus. Proinde si illum juxta Dominicam sen 
tentiam inter Martyrum numerum ascribendum esse non dubitamus , de eo 
quoque, quem praemisimus, sancto plane et beato admodum viro, omnino 
ambigere non debemus. Martyr enim fuit, quia juxta Apostolum, et ipsi mun 
dus et illi mundo crucifixus erat: Martyr fuit, quia inter Diaboli tentamen- 
ta, inter carnis illecebras, inter persequentes paganos, semper imperterritus 
semper immobilis, semper invictus in Christi confessione usque ad exitum 
vitæ permansit. Martyr fuit, quia dum Martyr testis dicatur, ipse Divi 
ni semper verbi et Christifici nominis extitit testis. Qua in re nemo mi 
retur eum ad hoc, quod summo ipse desiderio optabat, et sibi repromis 
sum putabat, martyrium non pervenisse; quia nec hoc sibi pollicitum 
juxta hujus nominis interpretationem probatur. Et certe poterat in aper 
to corporis martyrio aliqua forte suæ menti elatio subrepere. Quod ut ca 
veretur, hoc divina providentia et spopondit et concessit, unde et meri 
tis suis nihil minueretur, et humilitati, quæ omnium est custos virtu 
tum, provideretur. Quo circa, quia jam ex his, quæ superius commemo 
ravimus, claret, quantæ vir iste sanctitatis, quanti apud Deum meriti fu 
erit, restat, ut sicut ipse Christi imitator in omnibus fuit, sic nos quoque 
ejus imitatores esse studeamus. Sic quippe fieri quibit, ut et ipse semper 
usque ad consummationem seculi nobiscum vivere possit in terris, et nos 
post præsentis vitae transcursum, cum eo in coelis vivere mereamur Vi 
vet namque nobiscum in terris, si eum vitæ sanctitas, et doctrinx recor 
datio nobis repraesentat. Vivemus nos cum ipso in cœlis, si ejus exempla 
sequentes, ad eum semper toto desiderio et tota virtute tendamus, ad quem 
nos ille praecessit, Jesum Christum Dominum nostrum, qui cum Patre et 
Spiritu Sancto vivit et regnat Deus per omnia secula seculorum. Amen. 
FINIS VITÆ S. ANSCHARII.
	        

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.