a56
III. VITA S. AN SCII ARII
ne vero facto, omnibus fere, qui aderant, Sacerdotibus, sacra missarum so-
lemnia pro eo celebrantibus, Dominici corporis et sanguinis communione
percepta, elevata manu precabatur, ut quicunque in eum quoquo modo
peccasset, Divina ei pietas remitteret. Deinde versiculos istos coepit fre
quentius repetere: ”Secundum misericordiam tuam memento mei propter
bonitatem tuam Domine”: et ”Deus propitius esto inihi peccatori”: et ”In
manus tuas Domine commendo spiritum meum, tu redemisti me, Domine
Deus veritatis”. Cumque hæc ipse sæpius repeteret, et frequenter anhelitu
jam ea frequentare non valeret, cuidam fratri praecepit, ut hæc eadem
vice illius frequentando caneret. Sicque, oculis in coelum intentis, Do
mini gratiæ commendatum spiritum exhalavit vitae b ). Cujus corpore ex
more thurato r), feretroque imposito, cum ad Ecclesiam deferretur, il
lud interrari rf) visum est, luctus videlicet omnium, et vox una plangen
tium, maxime tamen Clericorum, orphanorum, viduarum, pupillorum et
indigentium. Quamvis enim de illius salute non sit dubitandum, quis re
ligiosorum aut fidelium se justo a fletu continere poterit, cum ille nos
desolatos reliquerit, in quo solo pene omnium antiquorum, vigebant ex
empla Sanctorum. Siquidem ut ab ipso statim electorum omnium capite
incipiamus. Christum inops inopem est secutus, cum Apostolis omnia de
reliquit, et cum S. Joanne Baptista primaevum tempus a turbarum fre
quentia remotum ducens, monasterii solitudinem expetivit. Ubi cum tem
poris processu quotidiano profectu 'excrevisset, et de virtute in virtutem
ivisset, vas electionis ad portandum Christi nomen coram gentibus cum
beato Apostolo Paulo deputatus, pascendarum Christi ovium postmodum
curam cum principe Apostolorum Petro suscepit. In quo regimine qua
lem se quantumque exhibuerit, hoc vel maxime probare videtur, quod
inter coelum et terram medius, inter Deum et proximum sequester, nunc
divinæ visioni et coelestibus revelationibus intererat, nunc commissorum
sibi actus et vitam disponebat, ad quas active et contemplative geminas
alas ideo ipse sufficiebat; quia cum mundicordes soli, juxta Evangeliorum
fidem, Deum credantur visuri, ipse virgo ab eo electus cum S. Apostolo
et Evangelista Joanne, et mente et corpore virgo in aevum permansit, et
tanta insuper ad cunctos charitate tenebatur, ut cum beato protomartyre
Stephano etiam oraret pro suis persecutoribus. O vere beatum et omni
laudis præconio dignissimum virum, quem talem ac tantum imitari, quem
solum plurimorum tot simul habere virtutes contigit, qui mente sanctus
et corpore castus cum virginibus agnum, quocunque ierit, sequetur, qui
semper in confessione Christi perseverans, gloriosum admodum inter Con
fessores loeum habebit, qui in sublimi illa eum Apostolis judicum sede in
regeneratione sessurus est, ac mundum, quem contempserat, judicaturus,
et cum martyribus justitiæ coronam et palmam Martyrii adepturus ?). Mar-
b) Aiinö 865 d. 3 Fetiruarii, quo die Annivr-ïsa-
rium S. Anscharii celebrarunt Bremenses* et Hambur-
genses. Eundem diem habent Calendaria Breviario et
Missali Lundensi preefixa. Cetera vero ecelesiæ Sve-
canæ Breviaria et Missalia diem 4 Februarii Anschario
sacrum voluerunt. Clr. Mabillon, Act. SS. tJelied. T. ŸI.
p. 76. Langebek, 1. e. p. 4ij3.
c) AI. curato.
d) Svet. jordas, terræ demandari.
e) Brevi post obitum intervallo, Ahscbariits noster
tyrii
in numerum Sanctorum relatus est, ut testatur Chron.
Archiep. Broun ap. Meibom, tier. Gerl’n. Script. T. II. p, 2 S:
”Per B. Rimbertum, admittente Domino Apostolico,
est elevatus et in Catalogo Sanctorum adscriptus; Hunc
Nicolaus 1. Papa in mullorum Episcoporum canoni-
zavit synodo.” Reliquiæ illius, magno honore habitio,
etiam iu Lccles. Cathedr. Cpsaliensi (Peringsköld , Mon.
iJpl. II. p. 289) et Lundensi (S. Hylander, Cat. Reli
quia)-. SS. in Eccl. Lund. p. 39) olim inter alia eius
dem geheris cimelia adservabantur.

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.