254
III. VITA S. ANSCIIÀRII
ipsum vehementer increpabat, quod ullatenus de Dei promissione dubi
tare debuisset, quasi aliqua iniquitas Dei potuisset pietatem vincere :
Firmissime itaque crede, inquit, et nullatenus dubites, quia utrumque tibi
Deus sua gratia faciet, id est, et peccata tibi dimittet, pro quibus modo
sollicitus es, et omnia quæ promisit implebit. Qua consolatione suscepta,
ipse quoque solabatur semetipsum.
CAPUT XXXIV.
Obitus et Sepultura.
Et exinde sollicitius, quæque erant in Dioecesi sua, procurando coepit
disponere, insuper et Privilegia Apostolicæ sedis, quæ erant de Legatione
ipsius facta, in inultis libellis jussit describere, et per omnes pene Domini
Ludovici Regis Episcopos destinare w). Ipsi quoque Regi Ludovico,
filioque ejus æquivoco , hoc ipsum dirigens, addens et sui nominis lit
teras, quibus postulavit, ut hæc in memoriam haberent, simul et jam prout
res dictaret, adjutorio essent, quatinus Legatio ipsa, Dei auxiliante gratia,
et ipsis adjuvantibus, fructificare et crescere in gentibus potuisset. Porro
cum jam per tres continuos menses praedicta laboraret infirmitate, et Epi
phania Domini transisset, optare coepit, quatinus in purificatione S. Mariae
sibi ad Domini gloriam transire liceret. Qua videlicet festivitate appro
pinquante, praecepit et Clero et pauperibus convivium praeparari, ut in
sanctissimo die epularentur. Jussit etiam, ut tres fierent cerei magni ex
sua speciali cera, quam optimam habuit. Quibus factis, in ipsa vigilia prae
dictae festivitatis fecit eos ante se ferri: quibus allatis, unum ante altare
Sanctae Mariae accendere praecepit, alterum vero ante altare Sancti Petri,
tertium autem ante altare Sancti Johannis Baptistae, optans, ut ipsi eum
de corpore susciperent egredientem, qui in supradicta visione olim ejus
fuerant ductores. Caeterum praedicta infirmitate ita erat fatigatus et attri
tus, ut pene jam in corpore ipsius nihil remaneret, exceptis ossibus ner
vis ligatis et corio tectis. Attamen ipse semper in Domini laude se ex
ercebat. Illucescente vero jam dictæ festivitatis die, missas pro eo, sicuti
quotidie soliti fuerant, cuncti pene, qui affuere, sacerdotes celebrarunt.
Ipse vero ordinare coepit, qualiter ad populum fieret sermo, asserens se
nihil eodem die gustaturum, donec publica finiretur Missa. Qua finita,
cum parumper comedisset et bibisset, per omnem pene diem studiosius
suos commonere, et ad Domini servitium accendere studuit, nunc com
muniter, nunc singillatim, quemque, prout poterat, ad divinum animans
servitium. Maxime tamen ejus cura et sollicitudo de sua fuit Legatione
ad gentes. Noctem quoque sequentem in talibus admonitionibus pene du
xit continuam. Fratres vero, qui aderant, cum et Letaniam facerent, et
Psalmos ex more pro ejus exitu decantarent, admonuit ipse, ut etiam Hy
mnum ad laudem Dei compositum, id est, Te Deum laudamus , pariter
canerent, Fidem quoque Catholicam a beato Athanasio compositam. Ma
ne
W') Epistolam hancce S. Anscharii, quam Phil. Cas
sai', in lYiapostolatu Septentrionis, et Bollan distas con-
servarunt, una cum Bulla Gregorii IV. in Appendice ad
Rembertum dabimus. Libellus vero, cujus plura exem
pla Anscharium describi fecisse et in archivis per Ger
maniam transmisisse testatur Rembertus, nihil aliud est
quam Bulla Paschalis I. qua Christianismum in partibus
Aquilonis propagandum Ebboni Arcliiepiscopo Remensi
commisit, nec non Ludovici Pii Diploma pro Ansclia-
rio. Ambo edita ap. Spegel, skriftel. Bevis till Sv.
Kyrko-Hist. p. i. et Celse, Bullar, p. 5. Cfr. supra
p. 196.