ERIC! OL AI
II
turas vel divina, rerum sunt distincta dominia; sed pro statu innocentiae
erant omnia communia. Cujus ratio est: Nam usus rerum secundum re«
étam rationem ita debet competere hominibus, sicut congruit ad pacifi
cam conversationem et necessariam sustentationem. In statu autem inno
centiæ usus communis sine distinctione dominiorum ad utrumque istorum
plus valuit, quam distincta dominia, quia tunc nullus occupasset, quod
fuisset alteri necessarium, nec ab eo per violentiam extorsisset, sed quili
bet hoc, quod primo occurrisset, necessarium occupasset ad usum, et sic
major fuisset sufficientia ad sustentationem, quam si praecluderetur usus
alicujus per appropriationem illius alteri factam. Illud autem præceptum
legis naturae de habendo omnia communia revocatum est post lapsum;
cujus ratio patet per contrarium praecedentis. Concessa vero licentia ap-
jnopriandi et distinguendi communia, non fiebat actualis distinctio per legem
naturæ, nec per divinam. Unde dicit Augustinus: Quo jure defendis villas,
divino, an humano? Divinum jus in scripturis habemus, humanum in
legibus regum. Unde quisque possidet quod possidet? Nonne humana vo
luntate? Jure ergo humano hæc domus mea est, haec villa mea est, et hic
servus meus est. Lex autem positiva justa requirit in legislatore pruden
tiam et auctoritatem. Auctoritas duplex est politica et paterna. Politica
duplex scilicet in una persona vel communitate. Auctoritas paterna justa
est ex lege naturæ, qua omnes filii tenentur parentibus obedire. Nec ista
per legem Mosaicam vel Evangelicam est revocata, sed magis confirmata«
Auctoritas politica justa est ex consensu; potest enim quis juste se sub
mittere uni personæ vel communitati in his, quae non sunt contra legem
Dei, in quibus melius potest dirigi per illum, cui se submittit, quam per
se ipsum. Potuit ergo distinctio dominiorum secundum utramque aucto
ritatem esse justa, sive patre distinguente, principe juste praecipiente, sive
communitate juste regnante. Nam post diluvium, vel Noe filiis suis di
stinxit terras, quas acciperent, juxta quod narrat historia Genesis, vel i-
psi de cornmuni concordia inter se diviserunt, sicut legitur Genes. XIII.
de Abraham el Loth. Dedit enim Abraham electionem ipsi Loth , quam
partem ipse vellet eligere, et ipse reliquam contentus erat accipere. Ac
deinceps lex aliqua creditur a patre, vel communitate, vel principe pro
mulgata, quæ forte fuit, vel esse potuit, ut quod quis primum apprehen
deret, quod a nemine fuerat occupatum, in jus et dominium cederet occu
pantis. Atque ita diviserunt se super faciem universæ terræ, universis ten
dentibus ad plagam sibi decretam.
Plantaverat autem Dominus Deus orbem terrarum a principio diver
sis terrarum spatiis distinctum, variis montium, vallium, sylvarum fini
bus, aquarumque tractibus lineatum, sed et multiplicibus atque mirificis
donorum suorum largitate dotatum. Quasdam enim regiones ditavit uber
tate fruguin, quasdam opulentia vinearum, alias foecundidate pecorum,
alias potentibus herbis, alias gemmis et lapidibus pretiosis, alias animali
bus et bestiis monstruosis, alias coloribus variis, alias diversarum artium
studiis, alias metallorum, alias thymiamatum diversis generibus, ut nulla
prorsus regio sit, quæ non aliquid præ ceteris novum et speciale possideat.
Nulla item, quæ non aliquid novum et speciale ab aliis accipere queat.
Quaecunque etiam humanis necessaria sunt usibus in communi hominum
frequentia, Creatoris omnium providentia disposuit. Ea vero, quæ non
na-

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.