ÏII. VITA S. ANSCHARII
C A P U T XXXIII.
Morbus S. Anscharix.
Quanti vero oratione illius, et unctione olei sacri sanati sint, enu
merare non possumus. Hoc enim multorum assertione comperto, certatim
ad eum non solum de ipsius Dioecesi, sed etiam de longinquo venire sole
bant aegrotantes, medicinam salutis ab eo poscentes. Ipse tamen hæc o-
mnia semper occultari maluit quam vulgari; nempe cum de hujusmodi
virtutum signis aliquando coram eo fieret sermo, ipse cuidam suo dixit
familiari: Si dignus essem apud Dominum meum, rogarem, quatinus unum
mihi concederet signum, videlicet ut de me gratia sua bonum faceret ho
minem. Praeterea cum talis ei esset vita, infirmitate tamen proprii cor
poris pene assidue laborabat. Omnis quippe vita ejus fere martyrium fuit.
Quippe in laboribus plurimis infra Diœcesim propriam, propter incursio
nes et depraedationes Barbarorum, nec non et contradictiones malignan
tium, insuper et cruciatione propria, quam sibi ipse in corpore suo pro
amore Christi nunquam cessavit inducere. Sed quid facimus, qui post tot
dulcia et salubria illud cogimur referre, quod sine nostro luctu non vale
mus explicare? Nam ætatis suæ anno Sexagesimo quarto, Episcopatus ve
ro Trigesimo quarto, coepit gravi corporis morbo laborare, Dysenteria scili
cet jugi, qua, cum per multos dies, mensibus scilicet quatuor, et eo am
plius, acriter laboraret, et se ad mortem urgeri /) sentiret, semper Deo gra
tias agebat, ininoreinque ipsum laborem esse dicebat, (juani sua meretur
iniquitas, illud beati Job saepius decantans: Si bona suscepimus de manu
Domini, quare mala non sustineamus? Tamen quia se propter supradictas
visiones martyrio potius, quam tali infirmitate credebat consummari, tri
stis admodum factus, sibimet ipsi et peccatis suis coepit reputare, quod
quasi spe certissima sua esset culpa defraudatus, illud Psalmigraphi saepius
decantans. Justus es Domine, et rectum judicium tuum. Quem videlicet
moeiorem cum suo fidelissimo discipulo j), qui ei conscius, querendo reve
laret, et ipse eum consolari intentius studuisset, dicens, quod non ei pro
missum fuisset, ut gladio trucidaretur, aut igne cremaretur, aut: in aqua
necaretur, sed ut cum corona martyrii ad Dominum venire deberet, nul
latenus tamen consolationem recipere potuit t ). Denique cum sæpius de ea
dem re cum praedicto discipulo suo collocutionem haberet, et ipse eum
summopere consolari voluisset, ad memoriam ejus revocare studens, quanta
in Dei servitio sustinuerit, quantarnque corporis sui pertulerit molestiam,
et quod, etsi nihil taliurn passus sit, ipsa infirmitas novissima gravis ni
mium et diutina, satis superque ipsi pro martyrio cum Dei gratia repu
tari potuisset, ipse tamen nullo modo consolationem recipiens, in supra-
dicto permanebat moerore. Unde factum est, ut Dominus servum suum,
non jam ut prius per somnum, sed apertius consolari dignatus sit, quati
nus tanto moerori suæ gratiae praestaret remedium. Nam cuin quadam die
ad missam in oratorio consistens, pro hoc ipso nimium esset sollicitus,
subito in excessu mentis raptus, audivit vocem quandam sic vigilans, quæ
ipsum
/) Al. vergere.
\ o • u
s ) Sci). S. Renibertus, illius in munere Archiépi
scopal! successor, vilæ præsentis auctor, ut in Vita S.
Reinberti, Cap. IX. an. Stauhorst. I. e. I. d. 258. leci-