2ÔO
III. VITA S. ANSCHARII
6) Nordalbingia, hodie Holsatia.
P ) AI- quem alius.
CAPUT XXXTI.
Captivi apud Nor dalbingos liberantur.
Nec silentio quoque praetereundum arbitramur, quia cum quodam
tempore gens Nordalbingorum o) plurimum deliquisset, quorum delictum
nimis horribile et hujusmodi erat; videlicet cum nonnulli captivi, qui de
Christianis terris rapti, et ad Barbarorum terras perducti, nimis apud ex
teros affligebantur, spe evadendi inde fugerent, et ad Christianos venirent,
ad praedictos videlicet Nordalbingos, qui proximi noscuntur esse paganis,
ipsi eos absque ulla miseratione, cum ad se venissent, capiebant, et in
vinculis ponebant; quorum alios iterum ad paganos vendebant, alios suo
mancipabant servitio, aut aliis Christianis venundabant. Cum ergo hoc
Domino innotuisset Episcopo, nimium tristis effectus fuerat, quod tan
tum nefas in sua Dioecesi contigisset, sed qualiter id emendari potuisset,
non satis ratione colligebat, quoniam in hoc nefandissimo scelere erant
plurimi inretiti, qui potentes apud eos et nobiles habebantur. Denique
cum de hac re nimium esset anxius, quadam nocte more solito divina ei
apparuit consolatio. Videbatur namque illi, quod Dominus Jesus esset in
præsenti secuto, sicut quondam fuit, quando suæ præsentiæ doctrinam et
exempla populis praebebat, visumque est ei, quod esset cum multitudine
e ium, et quod ipse videlicet Dominus Episcopus cum eo in eodem es
se itinere lætus et adgaudens, quia nulla erat contradictio, ut ipsi vide
batur, sed erat in omnibus contumacibus terror divinitus illatus, et ere
ptio hebat oppressorum, et quies magna in omnibus, ita ut nihil contradi
ctionis aut contrarietatis in ipso videretur esse itinere. Post hanc itaque
visionem confirmatus, ad praedictum populum suam ipse paravit profe
ctionem, ea videlicet voluntate, ut et miseros, qui irrationabiliter servi
tuti addicti erant, et venditi quoque pacto, liberaret, et ne in posterum
aliquis tantum malum committere auderet, cum Dei gratia prohiberet. In
qua videlicet profectione tantam illi Dominus concessit gratiam, tantum-
que metu auctoritatis ejus contumacibus terrorem incussit, ut licet essent
nobiles et male potentes, nullus tamen eorum suæ consultationi aut im
perio ullatenus auderet contradicere. Verum quaerebantur miseri, ubicun
que venditi erant, et donati libertate dimittebantur, ut irent quocunque
vellent. Insuper, ne ulla fraus in futurum pro eadem re obtenderetur,
conventionem talem fecerunt, ut non juramento nec testibus se ullus eo
rum, qui in praedicta rapacitate mulctati fuerant, defenderet, sed judicio
omnipotentis Dei se committeret, aut ipse, qui pro tali scelere impete
batur, aut certe captivus, qui alium p) impetebat. Hoc ergo facto in ipso
itinere Dominus veraciter exhibuit, quod fidelibus pollicitus est, dicens-
Ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem se-
culi. Tanta enim prosperitare et gaudio iter illud perfecit, ut quidam
eum eo comitantes dicerent, nunquam se in vita sua tam bonum et tam
svave iter egisse. Nunc ergo pro certo, inquiunt, cognovimus, quia Domi
nus fuit nobiscum.
CAPUT