PER S. REMBERTUM.
249
lantibus pastoribus Angelus apparuit, eosque Dei claritas confulsit, nisi
quod illi præ cæteris videre sublimia mererentur, qui fidelibus gregibus
præesse sollicite sciunt, dumque ipsi pie super gregem vigilant, divina su
per eos gratia largius coruscat. In omni enim actione illius, gratiam Dei
eum eo comitasse, multis experimentis probavimus. Nam quod ipse super
gregis sui custodiam sollicitus, multa sublimia videre promeruit, et in
mente divinitus superna frequentius visitatione inspiratus sit, superius jam
in multis comprehensum ostendimus. Denique etiam exterius gratia Dei
in eo largius coruscante, sermo quoque praedicationis illius multa svavitate
perfusus, partim erat horribilis, ut certo probaretur indicio, infusione spi
rituali verba ejus moderari, quo miscens terroribus blandimenta vim divini
jam praetenderet judicii, in quo veniens Dominus et terribilis peccatori
bus, et blandus apparebit justis. Hae quippe gratia in verbis quoque pro
priis et vultu admirandus erat, ita ut cum potentes et divites, maxime ta
men contumaces et protervi, terribilem attenderent, mediocres vero /) quasi
patrem piissimo venerarentur affectu //). Porro licet signa virtutum velut
instrumenta jactantias caute fugeret, tamen eo non quaerente, et haec ipsa
jnon deerant, quod evidenti probatum est indicio, quia scilicet mandatum
Domini ex ore illius in irritum prolatum non cessit. Nam cum quodam
tempore in F re sia, in pago videlicet Ostargao w/), in die Dominica præ-
dicaret populo, et inter alia prohiberet, ne quis in die festo opus servile
exerceret, quidam illorum, ut sunt contumaces et stolidi, domum reversi,
quia serenus erat aer, in pratum euntes, collecto fœno acervos fecerunt«)*
Quibus factis, advesperascente die, omnes illi acervi, qui eodem die facti
fuerant, divinitus igni consumpti sunt, illaesis illis permanentibus, qui an
terioribus diebus præparati in medio constabant. Quo lacto populi in cir-
cuito manentes, fumum a longe cernentes, hostem adesse putantes, timu
erunt valde. Sed diligentius rei veritatem perscrutantes, contumaciam
nonnullorum probaverunt esse mulctatam.
CAPUT
I) Al. mediocres vero quasi fratrem complecteren- m) Nomen pagi vane scriptum Osterga, Asterga,
Ostriosa Ostergaus, m pago Lmdano situm, observa
to, pauperes antein quasi patrem 8tc. — 0 -, -
U) C>uæ sequuntur egregie reddidit Interpr. Svec. runt Hensclienius et btapliorst, 1. c
ad finem Cap. XXX. vide supra pag. y4/. n ) Interpr. Svec. recte: baro s,
samman i satan.
63 .
Tom. II-