Full text: Scriptores Rerum Svecicarum Medii Aevi (Tomas 2)

III. VITA S. ANSCHARII 
246 
que Episcopatum suum decimas animalium et omnium redituum, decimas 
que decimarum, quæ ad eum pertinebant, in pauperum expensionem dis 
tribuebat. Et quicquid argenti, vel cujuslibet census illi proveniebat, in usus 
indigentium decimabat. Insuper in quinto anno, omnium animalium, li 
cet antea decimata fuerint, ad eleemosynarum dationem iterum ex integro 
decimationem faciebat. De argento etiam, quod ad Ecclesias in Monaste 
riis veniebat, quartam partem ad hoc ipsum destinatam habebat. Curam 
vero pupillorum ac viduarum maximam semper habebat, et ubicunque 
Anachoretas esse sciebat, sive viros sive feminas, frequentibus visitatio 
nibus et donis ipsos in Dei servitio confortare, et necessariis subsidiis ad 
juvare studebat. Habebat quoque et in zona propria semper saccellum b ) 
cum nummis, ut si quando egens veniret, et dispensator eleemosynae suae 
deesset, ipse sine mora quod daret haberet. Studebat enim illud beati Job 
dictum per omnia implere, ut nec saltem oculos viduæ aliquamdiu exspe 
ctare faceret. Sicque et oculus cæco et pes claudo, et pater pauperum o- 
mnino esse studebat. In Quadragesimo vero tempore quatuor pauperes 
quotidie in Brema ad escam suscipi jubebat, duos scilicet viros, et duas 
feminas. Et viris quidem ipse cum fratribus pedes lavabat, feminis au 
tem in praedicto Hospitali pauperum, vice illius , quaedam Deo sacrata, 
quam ipse in Dei voluntate et religionis amore probatam habebat. Deni 
que cum Parrochias more Episcopali eireuiret, antequam ipse ad convi 
vium accederet, pauperes praecipiebat introduci, quibus ipse et aquam ad 
manus lavandas exhibebat, et eulogiis datis miscebat, et mensa ante ipsos 
posita, sic demum ad suum convivium cum hospitibus accedebat. Et ut 
misericordiae ac pietatis ejus viscera exemplis approbemus, vidimus quon 
dam , cum inter multos alios cujusdam viduae lilium in longinqua regione 
captivum abductum, in Sveonum videlicet, pretio redemtum <), ipse secum 
ad patriam reduxisset, et cum ipsum mater sua gaudens videret reversum, 
sicuti mos est feminarum, præ gaudio in conspectu ejus astans Iachrymata 
fuisset, ipse quoque Episcopus compunctus non minus flere coepit, statim- 
que ipsum viduæ lilium libertate donatum matri reddidit, domumque gau 
dentes ire permisit. Et quia conversatio ejus secundum beatum Paulum 
Apostolum semper erat in coelo, nonnunquam ipse coelestibus revelationi 
bus, sicuti jam praefati sumus, licet multa omiserimus, illustrabatur in 
terra, ita ut fere omnia, quæ ei proventura erant, antea semper sive per 
somnum, sive per intimam revelationem in mente, sive per excessum i- 
psi cognita fuerint. Nam quod diximus fleri in mente, hujusmodi esse 
putamus, sicut in actibus Apostolorum legitur: Dixit, inquit, spiritus Phi 
lippo. Ad omnia enim, quæ forte praecipua definire debebat, spatium co 
gitandi habere volebat, et nihil temere disponebat, antequam gratia Dei 
illustratus, ipse in mente sua sentiret, quid melius esset, sicque superna vi 
sitatione certiflcatus, in mente sine cunctatione, quæ agenda erant dispo 
nebat. Porro, ea quæ per somnum videbat, sicuti jam superius multa 
comprehensa sunt, tam vera erant, ut nunquam cassata reminiscamur. Nam 
ad probationem hujus rei omissa referamus. Antequam ad Bremensern in 
vitaretur Ecclesiam, quadam nocte visum est ei, quo d venisset in quan- 
dam regionem amoenissimam, in qua invenit beatum Petrum Apostolum; 
cumque illum admiraretur, venerunt quidam homines petentes, ut ipse' 
bea- 
&) Al. sacculum. 
c) De cm lio ne puerorum vid. Cap. VII. XIV.
	        

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.