Full text: Scriptores Rerum Svecicarum Medii Aevi (Tomas 2)

244 
ÏII* VITA S. AHSCHÀÏUI 
rationibus, multisque aliis bonis compensare. Hujus namque rei gratia 
multos redemit captivos, quos et libertate donavit. Nonnullos tamen eo 
rum, qui ad hoc apti esse poterant, ad Dei servitium educandos literis 
divinis instruere jussit. Porro ad devotionem sibi in Dei amore acuendam 
quam studiosus fuerit, testantur Codices magni apud nos, quos ipse pro 
pria manu per notas conscripsit, qui solummodo illas continere noscun 
tur, quæ ad laudem omnipotentis Dei pertinent, et ad peccatorum redar- 
guitionem : ad laudem quoque beatæ et æternæ vitæ, et terrorem gehen 
nae, et quicquid ad compunctionem pertinet et lamentum u). Testes sunt 
et fratres, et apud Vos, et in nova Corbeja degentes, quos pro hoc o- 
pere frequentes postulavit, quique illi nonnulla hujusmodi conscripta mi 
serunt. Sed nunquam illi sat esse poterat, quia omnem vitam suam in 
luetu et laehrymis exigere volebat. Nam licet illi compunctio cordis fre 
quenter lachrymas excitaret, non tamen unquam ei sufficientes videban 
tur, nisi quod in ultimo ætatis suæ anno hanc quoque gratiam diu quae 
sitam Domino largiente promeruit, ut, quotienscunque vellet, ploraret. De- 
nique ex ipsis compunctivis rebus, ex sacra scriptura sumptis, per omnes 
psalmos, unicuique videlicet psalmo propriam aptavit oratiunculam, quod 
ipse Pigmentum *) vocitare solebat, ut ei psalmi hac de causa dulce 
scerent. In quibus videlicet pigmentis ipse non compositionem verborum 
curabat, sed compunctionem tantum cordis quaerebat. In quibus aliquan 
do Dei laudat omnipotentiam et judicium, aliquando semet ipsum vitu 
perat et increpat, aliquando sanctos, qui Deo obediunt, beatificat, aliquan 
do miseros et peccatores luget; quibus omnibus semet ipsum semper de 
teriorem dicebat. Quæ tafnen aliis cum eo psalmo canentibus, finito psal 
mo, ipse solus tacite ruminare solebat, nec ulli ea manifestare volebat. 
Quidam tamen nostrûm, qui ei familiarissimus erat, magna vi precum vix ab 
eo obtinuit, ut ei ipsa pigmenta, sieut ille cantare solitus erat, dictaret. Quæ 
tamen ipse conscripta, vivente eo, nemini innotuit, sed post obitum ejus qui 
busque legere volentibus exhibuit. Inter psalmos autem cantandum, frequen 
ter etiam manibus operari solitus erat, nam his temporibus rete operabatur y). 
De ipsis vero psalmis dispositum habuit, quos in nocte, quos in die can 
taret, quos dum se ad missam cantandam parabat, quos dum iterum dis- 
calciatus ad lectum ire volebat. Mane autem semper, quando se calceabat 
et manus lavabat, Litaniam cantabat, et sic ad Ecclesiam profectus tres 
aut quatuor missas ipse astans et officium agens celebrari faciebat. Statuto 
tamen legitimo tempore in die publicam missam, nisi aliqua ei incommo 
ditas accidisset, ipse cantabat: sin vero, audiebat. In eleemosynis vero 
dandis quam liberalissimus fuit, quis enarrare poterit, cum omnia quæ 
habebat, in Domini voluntate necessitatem patientibus subministrare cu 
piebat. Ubicunque enim aliquem in necessitate positum sciebat, ex quan 
to poterat, eum adjuvare satagebat; et non solum in propria parrochia, 
sed etiam in longinquis regionibus positis, subsidium sui adjutorii mini 
strabat. Specialius tamen Hospitale Pauperum in Brema constitutum 
habebat, ad quod decimas de nonnullis villis disposuit, ut ibi eum quoti 
diana susceptione pauperum ægroti quoque recrearentur. Per omnem quo 
que 
KÄ iÄ’ÄS jT'ä £r±r pra » ***»«•*'** .7* 
1 Pll,L C: ^’ JJ a * ,Ilon ’Fabricius et Langebek. Cfr. eund. x) Interpr. Svec. Sockerkakur, cnpediæ 
l. c. p. 486. Quid sentiendum de Manuale S. Ansfcliarii y ) i„ t erpr. Svec. Binda Nät. 1
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.