IO
Î. CHRONICA
regibus quinta pars solvitur. Et factum est quasi in legem, absque terra
sacerdotali, quæ libera ab hae conditione fuit.
Subsequentis opusculi sive compendii circa hoc versatur intentio, ut
regni Gothorum r) aliqualis in scripto pingatur dispositio, et ad hæc no
stra tempora in principatum successio. Verum quia superius est expres
sum, auctore Deo ecclesiasticam hierarchiam duplici principatu, terreno
videlicet et ecclesiastico, gubernari, etlocuin quendam in regno Gothorum
esse famosum, Upsala vocatum, a Domino, ut apparet, electum ac in Re
gni solium atque Metropolim a Deo et hominibus ordinatum, apud quem
uterque gladius, duplexque principatus et originaliter et principaliter exer
cetur, ut ex ore sedentis in throno machinæ mundialis, hujus duplicis
potestatis officio, industria ac ministerio, ad dissipandum omne malum
procedat gladius bis acutus; ideo non est hujus operis, omnium Regum
et Principum, qui a primordio incolatus hujus regni gubernacula regenda
susceperunt, nec omnium Episcoporum, qui Gothicam sive Suecanam Ec
clesiam rexerant s) annotare; sed eorum duntaxat saltem principaliter Re
gum, qui ex electione vel successione jus sibi regnandi acciverant, et a-
pud Upsaliam regalis residentiæ curiam, sedemque tenuerant, eorumque
præcipue, qui, postquam regnum ad principatum monarchicum devene
rat, reipublicæ præsidebant: Et pariformiter, quantum ad Ecclesiasticum
principatum praesentis est propositi, Archiepiscoporum et eorum, qui eos
in eadem sede praecesserant, Episcoporum facere mentionem, qui Metro
polim rexerant Upsalensem.
Quia vero gens ipsa Gothorum dispari conditione incolatum sibi fun
davit in terris (pars enim statuit in terra nativa, vel quam primum in
sortem accepit, consistere; pars autem altera elegit per climata mundi
multa vagari, et multis nationibus subactis, in diversis mundi partibus se
des et habitacula collocare) non est intentio praesentis opusculi de his, qui
egressi de regno, nationes alias turbaverunt, bellicis congressibus fatiga
runt, et a suis sedibus ejicientes pro eis regnaverunt, narrare; quamvis et
ipsi post fidem Christi susceptam, Ecclesiam defenderint, fidem provexe
rint, hæreticosque fugaverint. Eorum enim actus et gesta magnifica, tan-
quam vivaci digna memoria, nulla potuit exacti temporis vetustate dele
ri, quæ et multorum scribentium fidelis ad posteros transmiserit auctori
tas. Restat ergo, ut patria ipsa regnumque Gothorum, quale in sui dispo
sitione fuerit, quibusque et qualibus Regibus in solo paterno gubernata et
recta hactenus exstiterit, describatur.
Quando dividebat altissimus gentes, quum separabat filios Adam, con
stituit terminos populorum juxta numerum filiorum Israel. Josue eniin
(qui et Jesus nomine)'typum Domini non solum in gestis, verum etiam
m nomine praeferens, transit Jordanem, hostium regna subvertit, dividit
terram victori populo, et per singulas urbes, viculos, montes, flumina,
torrentes et confinia, Ecclesiæ coelestisque Hierusalem regna describit:
dum et eam, quæ praecesserat, orbis terrarum divisionem, et eam, quæ
secuta est, ut describeretur universus orbis, Domini nutu factam ostende
ret, qui electos suos adscriberet in aeternitate. Domini enim est terra, et
plenitudo ejus, et cui vult, dabit illam. Nec tamen a principio, lege na-
tu-
r) Messenius heic et aliis interpolavit locis: s ) Messenius supplet: gesta.
Svecorum,