Full text: Scriptores Rerum Svecicarum Medii Aevi (Tomas 2)

2/j2 
III. VITA S. ANSCHAIUI 
CAPUT XXX. 
S. Awcharii poenitentia , preces, eleemösynce. 
Sane quia de causa Legationis ejus et cura, qua alios salvare cupie 
bat, multa jam diximus, qualis in semet ipso in exercitatione salutis pro- 
priæ animæ extiterit, qualiterque corpus suum pro divino timore continue 
afflixerit, jam nunc tempus est enarrandi. Qualis namque apud Vos in mo 
nasterio in omni frugalitate et devotionis studio effulserit, non opus est 
Vobis ea dicere, quæ Vobis p') sunt optime comperta. Tamen, ut auditum 
habemus, ipse adolescens et juvenis senibus et grandaevis mirandus vide 
batur et imitandus. Jam vero sumpto apud nos Episcopatu, hoc omnino, 
quod in monasterio inchoaverat, modis omnibus augmentare, sed et o- 
mnium vitas sanctorum imitari studuit, specialius tamen Beati Martini. 
Cilicio namque ad carnem non solum in die, sed etiam in nocte usus est. 
Denique sicut in ejus vita legerat, magnopere populis verbum Domini 
praedicando prodesse studebat, interdum tamen, ut se ipsum in Divina ex 
erceret Philosophia, solitudinem amabat. Ad quod opus et cellam aptam 
sibi constructam habebat, quam appellabat quietum locum et amicum 
moerori. Ubi cum paucis demoratus, quotiescunque a praedicatione et Ec 
clesiasticis officiis, et ab inquietudine paganorum liber esse poterat, habi 
tavit secum. Ita tamen ut proprium commodum et solitudinis amorem 
nunquam gregis sibi commissi praeponeret utilitati. Porro quousque juven 
tutis aliquatinus potitus est robore, persæpe et panem in pondere, et a- 
quam in mensura sumebat, maxime quamdiu solitudine ei uti licitum erat. 
Quo tempore non modice, ut ipse affirmabat, a spiritu tentatus est ceno- 
doxiae q). Studebat namque inimicus humani generis peste jam dicta ani 
mum illius inficere, et magnus sibi in oculis suis videbatur, quia taliter abs 
tineret. Qua de re tristis factus, et ad Domini pietatem totis viribus in oratio 
ne conversus postulabat, ut sua eum gratia ab hac perniciosissima impieta 
te liberaret, quodque et factum est. Cumque pro hac re precibus esset sollici 
tius intentus, quadam nocte sopori deditus, vidit se quasi usque in coelum ra 
pi, et totum seculum ac si in teterriinam vallem collectum, ex quo tamen 
et bonorum animæ licet raro Angelico ministerio rapiebantur et duceban 
tur in coelum. In qua, videlicet tenebrosa valle, ostensum est ei etiam quasi 
sementivum quoddam, ex quo genus hominum ducit originem. Cumque 
hæc omnia admiraris et horrescens aspiceret, jussus est, ut attenderet, quo 
initio in hanc vitam veniret, ac dictum est. Unde, inquit, homini ulla 
jactantia esse poterit, qui de tam vili origine in convalle lachrymarum 
procreatus sit, et quicquid boni habuerit non a se, sed ab eo, a quo omne 
datum optimum et omne donum perfectum est, acceperit. Si igitur, ulte 
rius inquit, ab ulla tentatus fueris cenodoxiæ peste, istud in mentem re 
ducens memorare, unde progenitus sis, et cum Dei gratia liberaberis; quod 
ita et factum est. Jam vero, postquam senuit, non adeo potuit de cibo abs 
tinere, potus tamen ei semper aqua erat, nisi quod propter vanam glo 
riam vitandam magis, quam aliquam svavitatem capiendam, aliquantulum 
ipsi aquae, quam bibiturus erat, de potu r) admiscebat. Quia tamen in se 
nectute sua solita nequivit uti parsimonia, studuit hoc eleemosynis et o- 
ratio- 
p) Monachos Corbejæ veteris, quibus hoc opus q) Guahlo 1 . c. : Gloria vana, 
suum dedicavit, Rembertus alloquitur. r ) Interpr. Svec. Öol. Cerevisia.
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.