Full text: Scriptores Rerum Svecicarum Medii Aevi (Tomas 2)

III. VITA S. AN SCHARII 
240 
destinasse!:, benigne ibi a Rege et a populo susceptus , divina apud eos 
mysteria, largiente Domino, libere hactenus celebravit k). Denique et ipsi, 
sicut et cæteris, quos inter paganos ante constituerat, denunciavit Sacer 
dotibus, ut nullius aliquid concupiscerent, peterent, sed ut magis exemplo 
beati Pauli Apostoli, ipsi quoque manibus suis laborarent, et vietu ac ve 
stimento contenti essent, pie eos adhortatus est. Quibus tamen ipse et 
sequacibus eorum, quicquid necessarium habebant, insuper et quid pro 
amicis acquirendis dandum erat, de suo abundanter ministrabat. Porro in 
ter has multiplices variasque angustiarum pressuras, quamvis, uti commemo 
ravimus de eadem Legatione, divina, ut prædietum est, semper inspiratio 
ne roboraretur, ne a ccepto desisteret opere, tamen Dni. quoque Ebbonis 
memorati Remensis Archiepiscopi, qui hanc Legationem primo susceperat, 
non modice eum in hac causa et devotio mentis et fervor consolabatur 
animi. Siquidem ipse intimo pro vocatione gentium flagrans spiritu, jugiter 
eum ad fidei gratiam in partes istas promulgandam incitabat, et ut coepta 
non desereret, strenue commonebat. Cujus verbis exhortationis, et maxi 
mo ardore mentis, quo ad hoc fervebat iste bonus i) vir, provocatus indu 
bitanter officii sibi commissi curam agebat, nec aliqua unquam incommo 
ditatis adversitate a coepto opere averti poterat. Et licet innumera fue 
rint praedicti Pontificis suasoria monita, quibus Pater noster intimo con 
solabatur gaudio, illius tamen semper recordabatur sermonis, quem de Le 
gationis hujus causa in ultimo collocutionis suæ habuere tempore. Nam 
cum Dominus Episcopus noster, dinumeratis multis, quæ sibi contigerant, 
angustiis, quid de eadem Legatione sibi videretur, ipsum requireret, qua- 
lemque consolationem sibi super hoc dicere vellet, ab eo sollicite expo 
sceret. Ille w), quasi prophetico afflatus spiritu, respondit: ”Certus sum, in 
quit, quia quod nos pro Christi nomine elaborare coepimus, fructificare ha 
bet in Domino. Nam ita est fides mea, et sic firmiter credo, immo vera 
citer scio, quia et si aliquando propter peccata quodammodo impeditum 
fuerit, quod nos in illis coepimus gentibus, non tamen unquam penitus 
extenuetur, sed fructificabit in Dei gratia et prosperabitur, usque quo per 
veniat nomen Domini ad fines orbis terræ.” Hæc itaque fides fuit eorum, 
hac voluntate exterarum gentium fines petierunt, hujus religionis amore 
pro Domino certaverunt, a quo et præmium laboris sui sine dubio per 
cepturi sunt. Hujus devotionis voluntas ab animo Domini et Patris no 
stri nunquam recessit, et pro salute gentium nunquam orare cessavit. 
Quin potius cum assidua fere piratarum infestatione, qui ex gentibus jam 
dictis veniebant, Parrochia illius in circuitu vastaretur, ac familia diripe 
retur, ille tamen pro adversantibus et insidiantibus sibi jugiter exorabat, 
et pro conversione eorum, qui sibi malefaciebant, apud Dei misericordiam 
sine cessatione rogabat, petens, ne statueretur illis in peccatum, quod igno 
rantes Dei justitiam, errore diabolico decepti, Christianorum rebus essent 
infesti. Cujus sollicitudinis causa in tantum fervebat, ut etiam in infirmi 
tate 
&) Remberltis Episcopus circa anu. 85g in Sve- 
ciam venit, sec. Langebek, 1. c. p. 484. fie eoGuaido, 
in paraphrasi metrica, I. c. 
Illi Remberto nomen, natalis origo 
Et genus ex Danis ; hunc Rex totaque gentis 
Excepit digne facies, habuitque benigne.’’ 
I ) AI. beatus. 
m) Scii. Ebbo, Rhemeitsis oliui Archiepiscopus, 
jam Episcopus Hildeshennensis, qui, ex annalium testi 
monio, quoad vixit, Anscharium, collegam suum et 
amicum intimurh, consiliis ac solatio adjuvit. Clr. Chro- 
110 I. Anschar. ap. Langebek, !• c - P- 53 7 . Vide supra 
Cap. XII. XIIL
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.