238
III. VITA S. ANSCHARII
mnia, quæ antecessor suus causa Christianitatis in regno suo fieri permi
serat, ipse quoque concederet. Insuper etiam, quod antea nefandum pa
ganis videbatur, ut Clocca y) haberetur in Ecclesia, consensit. In alio
quoque vico regni sui, Ripa 2) vocato, similiter locum, ubi Ecclesia fa
bricaretur, tribuit, et ut ibi Sacerdos praesens adesset, suæ potestatis licen
tiam dedit.
CAPUT XXIX.
Viri Jlpostolici in Sveciam missi.
Denique dum hæc agerentur, praedictus venerabilis Gautbertus Epi
scopus ad gentem Sveonum quendam misit Presbyterum, nomine Ans Iri
dum a), qui ex gente Danorum oriundus, a Domino Ebbone b) ad servitium
Domini educatus fuerat: qui cum illo advenisset, memoratus Eribertus c )
sacerdos exinde reversus, et ille d) ibi cum multa omnium ambitioni tribus
aut eo amplius annis demoratus est. Post hoc vero, audito Domini Gaut-
berti obitu e), ipse quoque exinde reversus, et apud nos aliquamdiu conver
satus, infirmitatis molestia correptus aggravescente dolore defunctus est.
Quo facto, Dominus Episcopus non sufferens fidem Christianitatis ibi coe
ptam deperire, suum illuc Presbyterum, Ragembertum nomine, mittere
disponebat. Qui cum ad hoc satis idoneus, et tanta profectione valde esset
voluntarius, dum ad portum memoratum Sleaswich, in quo naves cum
negotiatoribus, qui cum eo ituri erant, constabant, pergeret, diabolica ma
chinatione fortuito in via Danorum latrocinantium insidiis circumactus,
et iis quæ habebat spoliatus, die Assumptionis sanetæ Mariæ /), ipse quo
que in bonae voluntatis cursu feliciter consummatus est g ). Quod factum
cum Domini Episcopi animum nimio affecisset moerore, nequaquam ta
men a coepta retrahi potuit voluntate. Verum non multo post ad hoc
opus alium ordinavit Episcopum, e gente quoque Danorum progenitum,
nomine Rimbertum A). Quem cum ad illas partes pro Christi nomine
desti-
y) Sreth. Klocka, Campana, quæ in Vita S. Rem-
berti, loco memorabili ita describitur. ’’In fastigio Ora
torii Signum Ecclesiæ unum, quod nos Cio c cam vo
camus, a quo ligamen lineum, ut assolet, in modum fu
nis demissum, dependeret.” Vid. Stapliorst, 1. c. p. a56.
Gualdo in paraphrasi metrica ita:
”Ecclesiæque No lain trabibus permisit ab altis
Appendi, quod grande nelas erat ante profanis.”
z) Hodie Ribe, urbs pervetusta Jutlandiae septen
trionalis, ab Adamo Brem. et Saxone jam pridem cele
brata. Cfr. quæ de ecclesiæ Ripensis initiis ad hunc lo
cum observavit Langebek, 1. c. p. 482.
d) AI. Aufridus.
b) De eo cfr. Cap. XII. supra.
c) De illo vid. supra Cap. XXII.
d) Scii. Ansfridus. Ita Interpr. Svecus, cum quo
etiam consentire videtur, Gualdo, in paraphrasi metrica
1. c.
’’Aufridum quendam nutrirat Episcopus Ebbo
Ordine presbyterum, sed carnis origine Canum,
Qui per tempus idem Sveonum missus in orbetn,
Mansit apud populos, praefatus et inde sacerdos
Venit Erimbertus; cum vero presbyter idem,
Gente favente sibi, tribus annis esset ibidem,
Praesulis audito Gaudberti fine, recessit.
Inde dies aliquot post vitae tempora clausit
Ultima correptus febre carnis morte solutus.”
c) Gaulbertum 1. Gosbertum, Osnabrugensem Epi
scopum circa aim. 858 e vita migrasse monet Lange
bek, in notis ad hunc locum, p. 483. Cfr. de eo supra
Cap. XIII.
f) Die i5 Angusti.
g} Illius aerumnas lusius describit Gualdo in para
phrasi 1. c.
”Àn scliarius, ne forte fides ibi coepta periret
Anxius, ad populum, coeli qui rore rigaret
Corda, Regi mb er tum satis hoc operamine
dignum
Mittere disposuit, sed presbyter iste Sleas-
\v i c b,
Quo portu puppes stabant, et nautica pubes,
Cum peteret, captum manus impacata latronum
Detinuit, res deripuit, nudumque reliquit.
Hic ad nos rediens felici morte beatus
Transit ad superos terris pro parte retentus,
Quo mundi Regina die de carne migravit,
Et regni solium super astra Maria locavit.”
h) Rimbertus hic, genere Danns, secundus Sve-
onuin seu Bircensium Episcopus, qui annis bene mul
tis hisce in oris fidem cliristianam praedicavit, probe
discernendus est a Remberto, Hamburgensium Arclii-
episcopo, qui præsens vitæ Ansgarianæ encomium ad
ornavit. Hic enim Flandria oriundus. Cfr. Vitam S. Rein-
berti, ap. Stapliorst, 1. c. p. 253.

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.