Full text: Scriptores Rerum Svecicarum Medii Aevi (Tomas 2)

a36 
III. VITA S. ANSCHARII 
sacerdos libere apud eos, quæ Dei sunt agere, et cunctis Christi potentiam 
laudantibus, Religionis divinæ in illis partibus devotio augmentum sui ab 
eo tempore sine ullius contradictione eœpit habere. 
CAPUT XXVIII. 
Incrementum Ecclence in Dania inter persecutiones. 
Inter hæc vero divino contigit judicio, ut piratarum infestatione 
memoratus Oricus Rex, quibusdam propinquis ejus regnum ipsius invade 
re conantibus, bello interemptus sit t). Cum quo pariter omnes primores 
terræ illius, qui olim Domino Episcopo familiares et amici habebantur, 
gladio interierunt. Deinde posthac constituto in regno ipsius Orico Juni 
ore «), quidam eorum, quos ille tunc habebat Principes, et minus antea 
Domino cogniti fuerant Episcopo, persvadere ei coeperunt, ut Ecclesia 
apud eos facta destrueretur, et Religio Christianitatis ibi coepta annullare- 
tur, dicentes: Deos suos sibi iratos esse, et quod ideo cuncta eos mala in 
venerint, quia alterius et ignoti Dei apud se culturam receperint. Qua de 
re Comes præf'ati vici Slieswic, videlicet nomine Hovi, qui huic Re 
ligioni praecipue resistebat, et ad destruendam Christianitatis fidem Regem 
provocabat, Ecclesiam ibi factam jussit claudi, Religionemque Christiani 
tatis ibidem prohibuit observari. Unde et Presbyter, qui ibi aderat, per 
secutionis acerbitate compulsus, inde recessit. Pro Uac itaque re Dominus 
Episcopus nimium sollicitus, et admodum tristis effectus fuerat, quia nul 
lum tunc cum Orico Juniore de amicis habebat, quos antea largissimis 
donationibus sibi familiares acquisierat, per quos eum ad Domini volun 
tatem conciliare posset. Unde quia humano destitutus fuerat, ad divinum 
solito more concurrit auxilium. Nec spes eum sua fefellit. Consolatus 
est quippe eum Dominus spirituali in animo consolatione, et certus omni 
no laetus est, quod nullo modo, ut hostes Christi machinabantur, Religio 
ibi coepta deperiret. Quod ita, Domino annuente, non multo post contigit. 
Nam cum pro hac eadem causa ad praedictum Regem ire disponeret, Do 
mini praeveniente gratia, idem Rex, expulso prius de vico memorato jam 
dicto Comite, ita ut nunquam postea in ejus gratiam redire potuerit, ad 
Dominum Episcopum, suum gratis direxit Legatum, mandans, ut Sacer 
dotem suum ad propriam remitteret Ecclesiam: non se minus, quam Se 
niorem Oricum, Christi velle gratiam promereri asserens, Dominique Epi 
scopi amicitiam. Quo facto, curn ipse quoque Reverendissimus Pastor no 
ster ad ejusdem Regis praesentiam cum adjutorio Bureliardi illustrissimi 
Comitis venisset, qui etiam antea apud Oricum Seniorem adjutor illi in 
omnibus fuerat, et apud Regem utrumque bene poterat, quia propinqvus 
ipsorum erat, tanta gratia a Juniore susceptus est Orico, ut statim ei o- 
mnia 
t) De cruenta hac cætle Annales Fnlctens. et Me 
tens. ad ann. 854 mentionem faciunt. ”Hordmamii, 
qui continuis xx. annis Regni Francorum fines per loca 
navibus accessibilia ctfedibus et incendiis atque rapinis 
crudeliter Vastabant, congregati de regionibus, per quas 
prædnndi cupiditate dispersi fuerant, in patriam suam 
reversi sunt, linque inter Iloruc- Regem Danorum et 
Gudurm (s. Gutliurm) filium fratris ejus, qui eate- 
iius ab eo regno pulsus piratico more vixit, orta con 
tentione , ita se mutua ciede mactaverunt, nt vulgus 
quidem promiscuum innumerabile caderet, de stirpe 
vero Regia nisi nilus puer nullus remaneret.” - _ 
Iisdem fere verbis utitur Adam. Brem. p. <)■ ”Conten 
dentibus ad invicem Gudurm, Principe Nordmanno 
rum, cum patruo suo 11 orico, scii. Rege Danorum, 
tanta cæde utrique mactati sunt, ut vulgus onme cade 
ret: de stirpe autem Regia nemo omnium remaneret, 
printer puerum unum, nomine Hori cum.” Cfr. 
Langebck 1. c. p. 4g 0- 
u) Ilunc Ericum II. s. Juniorem, Regem Jutiie, 
Erik Earn Dani appellarunt, vid. Langebck , 1. c. cfr. 
Siihm , 1. c. II. p, iq3.
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.