a34
III. VITA S. ANSCHARII
o) Scii. Anscharii.
p ) Cfr. quæ supra observavimus in not. ad p. 22g.
sortibus, neminem deorum, qui eis subsidio esse vellet, reperire potuerunt.
Quod cum denunciaretur in populo, ululatus et gemitus excitatus est in
castris, omnisque virtus ab eis recessit. Quid, inquiunt, infelices acturi
sumus? dii recesserunt a nobis, et nullus eorum adjutor est nostri. Quo
fugiemus? Ecce naves nostrae longius sunt positae, fugientibusque nobis in-
sequentes usque ad internecionem nos delebunt. Quid ergo nobis erit?
Cum itaque in tanta angustia essent positi, quidam negotiatorum memo
res doctrinae et institutionis Domini Episcopi 0), suggerere eis coeperunt:
Deus, inquiunt, Christianorum multotiens ad se clamantibus auxiliatur,
et potentissimus est in adjuvando. Quæramus, an ille nobiscum esse ve
lit, et vota ei placita libenti animo spondeamus. Omnium itaque rogatu
supplici missa est sors p), et inventum, quod Christus vellet eis auxiliari.
Quod cum publice denunciatum cunctis innotuisset, omnium corda ita su
bito roborata sunt, ut confestim ad urbem expugnandam intrepidi vellent
accedere. Quid, inquiunt, nobis formidandum quidve pavendum est, Chri
stus est nobiscum; pugnemus et viriliter agamus, nihil nobis obstare po
terit, nec deerit nobis certa victoria, quia potentissimum Deorum nostri
adjutorem habemus. Conglobati ergo omnes laeto et forti animo ad debel
landam profecti sunt urbem. Cumque in circuitu astantes pugnam inire
vellent, ab his qui intrinsecus erant, postulatum est, ut copia eis daretur
loquendi. Quod eum Rex Sveonum annuisset illis, subsecuti sunt: Nobis
jam pax magis quam pugna placet; foedus vobiscum inire cupimus. Et pri
mo quidem quicquid ex spoliis Danorum praeterito anno in auro et armis
acquisivimus, vobis pro munere foederis damus. Deinde pro unoquoque
hominum in hac urbe constitutorum dimidiam libram argenti offerimus;
et insuper censum, quem antea solebamus vobis dare, persolvemus, et da
tis obsidibus, abhinc subjecti et obaudientes, sicuti antea fuimus, vestro
imperio esse volumus. Cum hæc itaque oblata fuerunt, nec dum tamen
animi juvenum sedari poterant, verum alacriores facti, et absque metu
imperterriti, pugnare tantum desiderantes, armis se urbem et omnia quæ
haberent, vastaturos, ipsosque captivos abducturos, dicebant. Rex vero
et principes saniori consilio dexteras ab eis accipientes, foedus inierunt, et
thesauris innumerabilibus, atque obsidibus triginta sibi collatis, cum gau
dio ad sua reversi sunt. Denique pace inter eos foederata, statim Sveo-
nes Christi Domini nostri omnipotentiam collaudantes, ejusque magnificen
tiam, quod vere magnus super omnes esset deos, totis viribus praedicantes,
quid ipsi, per quem tantam obtinuissent victoriam, vovere deberent, sol
licite quaerere coeperunt. Unde a Christianis edocti negotiatoribus, qui
simul aderant, Christo Domino placitum devoverunt jejunium, ita ut ad
sua reversi, postquam domi septem dies essent, alios septem omnes pariter
a carne abstinerent. Sed et posthac, quadraginta diebus evolutis, ipsi quo
que unanima conventione quadraginta sequentes similiter a carne absti
nentiam agerent. Quod et factum est, omnesque qui ibi affuerant, hoc
statutum libenti perfecerunt animo. Multi etiam posthæc reverentia et
amore Christi apud eos jejuniis, quæ Christiani observabant, insistere in
cipientes, et eleemosynis, quia hoc Christo gratum didicere, quoslibet pau
peres adjuvare coeperunt. Sicque favore omnium praedictus Erimbertus
sacer-