Full text: Scriptores Rerum Svecicarum Medii Aevi (Tomas 2)

ERIGI OLAI 
9 
corruptione id subjectionis et servitutis, quod debet soli Divinæ Majesta- 
ti transfert in alia, et loco Summae Majestatis adorat. Cultus igitur Di 
vinus, sive verus, ut status innocentias docuit et gratia reddita reforma 
vit, sive erroneus, ut corruptio et daemonum illusio introduxit, adeo na 
turalis et appetibilis est virtuti irascibili, sicut dulcedo, delectatio et vo 
luptas virtuti concupiscibili, et veritas intellectivae p) virtuti. Et sicut 
ejus rectitudo opus et indicium est Divinae institutionis, ita ejus perver 
sitas et abusio, qua ad idololatriam intorquetur et usurpatur, innate no 
bis est obtenebrationis et corruptionis effectus. Innatum quidem nobiS es 
ad alta q ) humiliari. Ad supereminentissimae igitur Divinae nobilitatis al 
titudinem non naturali corruptione, sed naturali bona institutione, qUae 
in primis parentibus ante peccatum fuit, maxime innati sumus humilia 
ri et extrema subjici servitute. Sed ex corruptione, in qua sumus, vesti 
gia ejus, loco ipsius, seducti amplectimur, ejusque amore nimio inhaere 
mus. Quantacunque enim altitudo, quantacunque nobilitas in creatura 
appareat, non est nisi divinæ supereminentiae tenuissimum vestigium et 
umbra deliciens, qua capta atque delusa vis irascibilis, audito vel viso 
quocunque simulacro vel figmento, quod Deus dicebatur, mox in ejus 10- 
norificentiam se prostravit. Quod clarum est videre in gente Gothorum, 
qui dum urbem Romam obsidione ligassent ac tandem, ea capta, victores 
intrassent, cum omne vivum, quod occurrisset, in ore gladii trucidassent, 
fugientibus ad ecclesias pepercerunt. Licet enim eo tempore pagani es 
sent atque idololatrae; audito tamen et cognito., quod aedes sacræ essent, deo 
videlicet alicui consecrate, censuerunt et deo ipsi et suis sedibus deferen 
dum. Quanta vero humilitas, honor et reverentia diis ipsis a suis culto 
ribus deferebatur, Valerius Maximus cæterique Scriptores fideli narratione 
describunt, quibus nihil contumeliae, nihil injuriae, sine debita supplicii 
recompensa, inferebatur. Tanta autem erat in cultu deorum venerationis 
impensa, ut nemini licitum esset, nullique animus erat atque audacia pro 
pius accedendi, aut suas manibus, quod in sacrificium offerre voluerat, ex 
hibendi. Unde electi leguntur apud eos etiam sacerdotes, tamquam me 
dii, digniores et sacratiores, ipsisque diis quasi familiares et domestici, 
quorum quidam flamines, alii archiflamines dicebantur. Sed et apud ali 
quos jus sacrificandi, tanquam privilegium singulare, principibus et pri 
mogenitis debebatur. Sacerdotes autem gentilium, sicut sacra Genesis 
narrat historia, de sacerdotibus in Ægypto, multis libertatibus, privile 
giis et immunitatibus donabantur. Cum enim tota terra Ægypti sub ma 
nu Joseph in jus et possessionem regiam, fame cogente, venderetur; sa 
cerdotes non solum non sunt coacti vendere terram suam, quam et sem 
per liberam habuerunt, sed et de publicis horreis alebantur. Sic enim 
scriptum est: emit igitur Joseph omnem terram Ægypti, vendentibus 
singulis possessiones suas præ magnitudine famis, subjecitque eam Phara- 
oni et cunctos populos ejus a novissimis terminis Ægypti usque ad extre 
mos ejus fines, praeter terram sacerdotum, quæ a rege tradita fuerat eis: 
quibus et statuta cibaria ex horreis publicis praebebantur. Et paucis inter 
positis: ex eo tempore usque in praesentem diem in universa terra Ægypti 
re- 
p) Cod. i. 5. internæ. 
q ) Cod. 2 . Altare. 
Tom. II. 
3 .
	        

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.