232
III. VITA S. ANS CH ARII
ejus pertinuit animum, ubi ille sine dubio pro Christo passus est, et ibi
Christus in servo suo prius sibi illata denuo sustinuit improperia. Forro
quod caput illius defendere non poterat, hoc significare putabat, quia ca
put Christi Deus, quod passiones, quas sancti in hoc mundo pro Christo
sustinent, partim ad ipsam etiam Dei pertineant majestatem, quas ipse in
se quodammodo compatiendo suscipiens, ad tempus quidem tolerat, sed
quandoque districte judicabit, sicut scriptum est: Mihi vindictam, ego re
tribuam dicit Dominus.
CAPUT XX VIL
Victoria bellica.
Nec praetereundum quoque videtur, qualiter virtus Domini post
hanc profectionem jam dictis Sveonibus patefacta sit. Gens enim quædam
ab eis longe posita, vocata Chori/), Sveonum principatui olim subjecta
fuerat, sed jam tunc diu erat, quod rebellando eis subjici dedignabantur.
Denique Dani hoc scientes tempore supradicto, quod Dominus Episcopus
jam in partes Sveonum advenerat, navium congregata multitudine, ad ean
dem perrexerunt provinciam, volentes et bona eorum diripere, et sibi eos
subjugare. Regnum vero ipsum quinque habebat civitates. Populi itaque
mibi manentes, cognito eorum adventu, conglobati in unum, coepere viri
liter resistere et sua defendere. Dataque sibi victoria, medietate populi
Danorum cæde prostrata, medium quoque navium eorum diripuerunt, auro
et argento spoliisque multis ab eis acceptis. Quod audiens praedictus Rex
Oleph populusque Sveonum, volentes sibi nomen acquirere, quod facere
possent, quae Dani non fecerant, et quia sibi etiam antea subjecti fuerant,
innumerabili congregato exercitu, illas adierunt partes, et primo quidem
improvise ad quandam urbem regni ipsorum vocatam Seeburg £), in qua
erant septem millia pugnatorum, devenientes, penitus illam devastando
succenderunt. Exinde confortati animo, dimissis navibus, iter quinque
dierum arripientes, ad aliam urbem ipsorum, quae Apulia h) dicebatur,
effero corde properabant. Erant autem in illa urbe quindecim millia homi
num bellatorum. Cum itaque illo advenissent, conclusis ipsis in civitate,
isti a foris urbem debellare, illi de intus coepere viriliter repugnare; illi
intrinsecus defendebant, isti exterius impingebant, sicque transierunt dies
octo, ut omni die a mane usque ad vesperam dimicantes bello instarent,
et multi hinc inde caderent, neutra tamen pars victoriam obtineret. Cum
ecce nono die populus Sveonum diutina cæde fatigatus coepit angustari,
et timido corde expavescens hoc solum cogitare, quomodo inde evaderent.
Hic, inquiunt, non proficimus, et naves nostrae longius absunt. Nam quin
que dierum, ut praediximus, iter erat ad portum, in quo naves eorum sta
bant. Cum ergo, quid sibi esset agendum, nimium turbati omnimodis ne
scirent, quaerendum sortibus statuerunt, utrum dii eorum eis vellent au
xiliari, ut vel victoriam caperent, vel vivi inde evaderent. Missis itaque
sorti-
/) Chori, Curi, Curones, Curlandi, ap. Islanctos g) Seeburgum 1 . Seleburgum, Castrum Selonum in
Kurir el Kurer. Regio autem ipsorum, Curetia, Curo- Semgallia, aci dextram ripam Dunæ fluvii, unde primi
nia et Curlandia, ap. Islandos Kurland. Meminit ean- Curlandiæ et Semgalliæ episcopi dicebantur Episcopi
dem Adamus Brem. 1. c. p. 58 , quod tarnen insulam Selonienses. cfr. Jlenschenium, ap. Stapliorst, p. u 8,
scripserit, minus sibi cognitam ostendit. De expeditio- et Langebek, 1 . c. p. 47g.
Bibus Encx Regis Upsaliensis in Curlandiam ceterasque k) Pilten, nomen'et locus oppidi ad fluvium We-
orientales regiones loquitur Tliorgny Legifer l'plaudiæ, tam. Langebek, 1. c.
ap. Sturlonidem, 01 . Helg. Saga. C. 81.