228
III. VITA S. ANSCHARII
potestate *•). Hoc ergo Pastor noster devotissimus, responso Regis accept«^
totum se ad Domini convertit refugium, jejuniis et orationibus vacans,
atque in contritione et afflictione cordis semetipsum in conspectu Dei
humilians.
CAPUT XXIV.
Fundatio Religionis Christianen in Svecia.
Verum ipso inter has pressurarum angustias posito, cum dies placiti
appropinquaret, quadam die inter sacra missarum solemnia, dum sacerdos
altari astans mysteria sancta benediceret, illi in terram prostrato, caelestis
effusa est inspiratio. Siquidem Spiritus sancti dono interius roboratus, et
fiducia maxima in animo confortatus, cognovit omnia sibi proventura, uti
Vellet. Unde eidem sacerdoti, sibi in omnibus familiarissimo, post missam
denunciavit, nihil trepidationis se habere debere, quia secüm gratia Dei
comitaretur. Cui interroganti, quomodo hoc sciret, divinitus sibi inspira
tum respondit. Quam mentis ejus illustrationem Frater ille satis recogno
vit, quia taliter eum divinitus consolari multis ante probavit indiciis.
Hanc ergo animi ejus fiduciam statim rei confirmavit eventus. Nam Rex,
congregatis primo principibus suis, de hac Patris nostri Legatione cum
eis tractare coepit. Qui sortibus quaerendum statuerunt, quae super hoe
deorum esset voluntas. Exeuntes igitur more ipsorum in campum, mi
serunt sortes, ceciditque sors, quod Dei voluntate religio Christiana ibi
fundaretur. Quod factum unus ex primoribus, amicus Domini Episcopi,
statim ei innotuit, et ut consolaretur animo, amice admonuit, dicens: Con
fortare et viriliter age, quia Deus voluntati et Legationi tuæ non abnuit,
sicque ipse, fiducia sumpta, spiritu interiori laetificatus, exultabat in Do-r
mino. Denique cum dies placiti advenisset, quod in praedicto vico By rea
habitum est, sicut ipsorum est consvetudo, praeconis voce Rex, quae esset
eorum Legatio, intimari fecit populo. Quo illi audito, sicut erant antea
errore confusi, diversa sentire et tumultuare coeperunt. Quibus ita per
strepentibus, consurgens unus, qui erat senior natu, in medio plebis dixit:
”Audite me Rex et populi: De cultura istius Dei pluribus nostrum bene
jam est cognitum, quod in se sperantibus magnum posset præstare subsi
dium. Nam multi nostrum jam saepius et in marinis periculis, et in va
riis necessitatibus hoc probaverunt. Quare ergo abjicimus quod necessa
rium nobis et utile scimus? Aliquando nempe quidam ex nobis Dorsta-
dum adeuntes, hujus Religionis normam profuturam sibi sentientes, spon
tanea voluntate suscipiebant. Nunc multæ interjacent insidiae, et pirata
rum infestatione periculosum valde nobis iter illud factum est* Quod er
go tam longe positum prius sollicite quaerebamus, hic nobis modo obla
tum quare non suscipimus? et quia ejus Dei gratiam nobis in multis uti
lem probavimus, quare servos ejus nobiscuhi manere non libenter assen-
tiamus? Attendite populi consilium nostrum, et nolite abjicere utilitatem
vestram. Nobis enim, quando nostros propitios habere non possumus Deos,
bonum est hujus Dei gratiam habere, qui semper in omnibus potest et
vult ad se clamantibus auxilia praebere.” Hoc ergo ita perorante, omnis
mul-
r) Adamus Brem. ita: ”Reges liabent populi Sve- videatur, quod aliquando sequuntur inviti. Itaque do-
onrnn ex genere antiquos, quorum tamen vis pendet in mi pares esse gaudent. In prælium euntes omnem nræ-
populi sententia: quod in commune laudaverint omnes, bent obedientiam Regi, vel ei qui doctior ceteris a
illum confirmare oportet: nisi ejus decretum potius Rege præfertur.” De situ Dan. 1. c p 60