/
226
III. YITA S. ANSCHARII
regno suo ei permitteret culturam Christianitatis, quam optabat statuere,
qua ipse nihil aliud quam quod bonum et rectum foret, vellet perficere.*’
Susceptum itaque peragens iter m), viginti ferme diebus navigio transactis,
pervenit ad By ream, ubi invenit Regem et multitudinem populi nimio
errore confusam. Instigante enim Diabolo, adventum boni viri omnimo
dis praesciente, contigit eo ipso tempore, ut quidam illo adveniens dice
ret, se in conventu Deorum, qui ipsam terram possidere credebantur, af
fuisse, et ab eis missum, ut hæc Regi et populis nunciaret: ”Vos, inquam,
nos vobis propitios diu habuistis, et terram incolatus vestri multa abun
dantia nostro adjutorio in pace et prosperitate longo tempore tenuistis:
Vos quoque nobis sacrificia et vota debita persolvistis, grataque nobis ve
stra fuerunt obsequia: At nunc et sacrificia solita subtrahitis, et vota spon
tanea segnius offertis, et quod magis nobis displicet, alienum Deum super
vos introducitis. Si itaque nos vobis propitios habere vultis, sacrificia o-
missa augete, et vota majora persolvite: Alterius quoque Dei culturam,
quae contraria nobis docetur, ne apud vos recipiatis, et ejus servitio ne
intendatis. Porro, si etiam plures Deos habere desideratis, et vobis non suf
ficimus, Eri cum «), quondam Regem vestrum, nos unanimes in collegium
nostrum asciscimus, ut sit unus de numero Deorum. Hoc ergo diabolicum
mandatum publice denunciatum in adventu Domini Episcopi, mentes
cunctorum perturbabat, et error nimius ac perturbatio corda omnium con
fuderat. Nam et templum in honore supradicti Regis dudum defuncti
statuerunt, et ipsi tanquam Deo vota et sacrificia offerre coeperunt. Ad
veniens itaque illuc Dominus Episcopus, ab amicis suis quondam ibi co
gnitis quærere coepit, quomodo Regem super hac re interpellaret. Qui o-
mnes toto annisu contradicentes, asserebant nihil omnino ea vice Legatio
nem ejus proficere posse, sed si aliquid haberet pretii, ea ratione illum
dare debere, ut vivus inde evaderet. Quibus ille: Non, inquit, pro vitæ
meæ redemptione aliquid hic daturus sum, quia si Dominus meus ita dis
posuerit, pro ejus nomine paratus sum hic et tormenta subire et mortem
pati. Cum ergo pro hac re in maxima esset positus anxietate, tandem,
accepto consilio, Regem ad suum invitavit hospitium. Cui convivium ex
hibens, dona, quae potuit, obtulit, et Legationis suæ mandata retulit. Nam
et antea per missum Orici, et per fideles Domini Episcopi, qui ibi mane
bant, causa adventus ipsius eidem Regi denunciata fuerat. Delectatus ita
que et charitatis ejus benevolentia, et munerum datione, se quidem, quæ
ille suggesserat, gratanter velle, respondit. ”Antea tamen hic, inquit, fu
erunt Clerici, qui populari hie seditione, non Regio jussu ejecti sunt o).
Quapropter hanc Legationem vestram confirmare nec possum nec audeo,
priusquam sortibus Deos nostros consulam, et populi quoque super hoc
voluntatem interrogem : Sit missus tuus in placito mecum proximo, et
ego pro te loquar populo, et si quidem, diis fautoribus, illi tuae consense
rint voluntati, quod quæsisti, prosperabitur, sin autem minus, et hoc tibi
notum faciam.” Sic quippe apud eos moris est, ut quodcunque negotium
publicum magis in populi unanima voluntate, quam i n Regia consistat
m) A Ultore Daiiorum transfretans in Sveoniam
pervenit. Adam. Brem. 1. c . p. 8.
rij forsitan Eiicus Hex Ups alien* is, de quo
yido »npra, p. 20$, in notis.
po-
o) Gautberti ejnsque nepotis Nithardi rru-
mnas heic meminit auctor, quorum hic gladio perem
tus, die vero, contumelia et opprobriis allectus, a fini
bus Sveonum expulsus est. Vide supra Can. XV.