224
III* VITA S. ANSCIIARII
ei obvius factus, locutus est ad eum, dicens: De itinere quod sollicitaris ,
et de liis, quæ sunt in corde tuo, ne supra modum contristeris, quia hic
quidam est Propheta. Is vere certeque tibi dicet omnem progressum hu
jus negotii, rationemque reddet sollicitudinis quam animo volutas de hoc
itinere: et ne quid dubitationis in corde supersit tibi, ipse ego tibi dicam,
ubinam sit is Propheta, de quo tibi coepi dicere. Abbas quondam claris
simus Adalardus A), ipse nunc est Propheta ad te a Domino missus, qui
tibi ea, quæ proventura sunt annunciabit. Quo ille audito exhilaratus
animo, visus est illi respondisse: Domine, ubi inveniam eum? Et ille:
tuo, inquit, labore invenies eum, nec est licitum cuiquam eum tibi insi
nuare. Tunc visum est ei, quod iret per circuitum mansionum ipsum
quærendo, et pariter in mente sua tractaret: Si, inquit, ille non interro
gatus a me, annunciaverit mihi, quæ sunt in animo meo, tunc verum il
lum Prophetam comprobabo. Ad quandam ergo perveniens mansionem
clarissimam et speciosissimam, vidit eum ibi in solio suo sedentem, et
statim recognovit. Ille quoque confestim pronuneians, intentus in eum
dicere cœpit: Audite insulae, et attendite populi de longe, Dominus ab
utero vocavit te, de ventre matris tuæ recordatus est nominis tui. Et po
suit os tuum quasi gladium acutum, in umbra manus sua protexit te, et
posuit te sicut sagittam electam: in pharetra abscondit te, et dixit tibi:
bervus meus es tu, quia in te gloriabor. Quo dicto, extento brachio, ma
num dexteram ad eum cœpit erigere. Ille autem hoc viso, ad genua ejus
accessit, sperans eum se velle benedicere. At ille subjunxit: Etnunchæc
tibi dicit Dominus, formans te ex utero servum: Dedi te in lucem gen
tium, ut sis illis in salutem usque ad extremum terræ, Reges videbunt et
consurgent Principes, et adorabunt Dominum Deum tuum et sanctum
Israel, quia glorificabit te. Hanc ergo visionem servus Dei cum ante
profectionem illam longe vidisset, certum tenebat animo, Dei se im
perio ad partes illas incitari, et maxime in verbo, quo dictum est, Au
dite insulae, quia omnis fere patria illa in insulis est constituta i): et
quod subjunctum est, eris illis in salutem usque ad extremum terræ; quia
finis mundi in aquilonis partibus in Sueonum conjacet regionibus. Deni
que etiam verbum quod de Propheta Jeremia in finem commutatum est;
scilicet quia glorificabit te, ardorem desiderii illi maximum nutriebat,
quia palmam Martyrii olirn sibi promissam hoc significare putabat.
CAPUT XXIIÎ.
Legatio Svvciœ*
Profectionem itaque hanc suscepturus jam dieti Regis Orici missum
pariter et signum habuit secum, qui Regi Sveonum nomine Oleph £) par
tis suæ mandatum tali intimari jussit: ”Servum Dei, qui ex parte Regis
Ludovici missus, fines regni ejus peteret, sibi per omnia cognitum esse,
ac se in vita sua nunquam tam bonum vidisse hominem, nec in quolibet
mortalium aliquando tantam fidem invenisse. Ideoque cognita ejus san
ctissima bonitate, omnia quae ille in regno suo causa Christianae Religio
nis disponere vellet, se ei concessisse, ipsumque petçre, ut similiter et in
h) S. Adalardus , olim Abbas Corbeiæ veteris.
i) Ite etiam Auam. Brcin. 1 . c. p. 8 de Sveonia: o-
mnem hanc regionem passim in Insulas dispertitam esse.
i) AI. Ole f. Cfr. Cap. xJrtii. vide qua, de
pta observavimus in netis ad p. 266.
re-
eo sii-

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.