8
I. CHRONICA
designantur, in unius statuæ similitudine sunt monstrata. Sed quia re
gna ipsa inter se erant diversa in ritu colendi, in moribus et proprietate
vivendi, ideo particularia membra illius .statuae de diversis materiis, ut auro,
argento, ære et ferro conflata videbantur; et quia ritum idololatriae alia ab
aliis acceperant, et in eo magis minusque peccaverant, membra differebant
in formis, ut esset pars una caput, alia pectus, et deinceps. Sed excisus
de monte lapis sine manibus percussit statuam, et regna præfata commi
nuit. Nam veniens in carne Dei fllius cultum idolorum ab orbe terra
rum ejecit et viam vitae manifestius demonstravit. Deinde divulgata per
eum suosque discipulos et eorum successores evangelica veritate et fidei
catholicae firmitate, dæmonum est evacuata cultura, quæ usque ad Christi
adventum mundum occupaverat universum. In cujus signum, appropin
quante temporis plenitudine, quo haec fierent, omnes dii gentium in ur
bem Romanam se contraxerant, et in unum templum, quod idcirco Pan
theon dicebatur, convenerant, quasi uno loco, uno tempore, unius regis
imperio, unius militis impetu captivandi. Quod quidem ita vidimus,
dum eliminata ex eo loco omni deorum spurcitia, in habitaculum unius
Dei cum sanctis suis omnibus Jocus accessit.
Difficultas vero idololatriae exstirpandae ex eo provenerat, quia amor
divini cultus est nobis inditus a natura, ac per hoc idololatria naturalis
est, h. e. de innata nobis corruptione proveniens. Sicut enim vis naturae
rationalis non potest esse absque credulitate el opinione, quasi eam im
pendat vel cui debet, vel cui non debet: et sicut vis naturæ concupisci
bilis non potest esse absque desiderio et delectatione et aliis passionibus
suis, quin per eas adhaereat vel quibus debet, vel quibus non debet: sic
virtus naturae irascibilis non potest esse absque honorificentia et cultu di
vino. Non potest, inquam, esse universaliter, quin illam impendat vel
cui debe!, vel cui non debet. Et quia in hominibus praevaluit obtene
bratio et corruptio naturalis, non defuit gratia Dei ad illuminandum et
corrigendum incidentes in errores et insanias multiformes. Sicut enim
de corruptione et obtenebratione virtutis noslræ rationalis provenit non
solum, ut veritatem non cognosceret, sed etiam ut erroribus crederet cum
tertio malo, quod est curiositatis prostitutio, quia veritati quidem cuidam
assentit, amore et desiderio ei inhaerens, spreta aut non curata prima ac
lucidissima veritate, quæ Deus est, cui soli amore et desiderio adhaerere
debuerat: et sicut de corruptione et obtenebratione virtutis nostrae con
cupiscibilis prostitutio ejus processit, quæ est ejus delectatio et voluptuo-
sitas in creaturis, neglecta, aut non curata, primitivae ac fontalis bonita
tis suavitate; sic de obtenebratione virtutis nostrae irascibilis piovenit in
mentem prostitutio ipsius vanis et falsis laudibus, falsique nominis altitu
dine, quibus se impudenter prostituit, spreta, aut non curata, verae et ul
timae supereminentiae altitudine, ad quam naturalem habet inclinationem,
tendentiam et amorem. Quemadmodum ergo ex ea corruptione et obte
nebratione, cum qua nascimur, accidit credulitatem et assensum, quem
debet vis nostra intellectiva o) primæ, summæ ac lucidissimae veritati,
transferri i n alia, h. e. in alias veritates, quas habere deberet ut famulas
in obsequium veritatis æternæ : et sicut vis nostra concupiscibilis non
minori, sed manifestiori iniquitate se polluit vilissima et spurcissima cre-
aturæ dulcedine juxta hunc modum, et vis nostra irascibilis de innata
o) Cod. i. 5. interna.
cor-