222
III. VITA S. AHSCHARII
quidem signaculum crucis y) recipiebant, ut Catechumeni fierent, quo t eis
Ecclesiàm ingredi et sacris officiis interesse liceret: baptismi tamen per
ceptionem differebant, hoc sibi bonum dijudicantes, ut in fine vitae suæ
baptizarentur, quatinus purificati lavachro salutari, puri et immaculati vi
tæ æternæ januas absque ulla retardatione intrarent s). Multi quoque
apud eos infirmitatibus detenti, cum se frustra idolis pro salute sua sacri
ficasse viderent, et a propinquis suis desperarentur, ad Domini miseri
cordiam confugientes, Christianos fieri se devovebant. Cumque accersito sa
cerdote, baptismi gratiam percepissent, statirn incolumes divina largitate
fiebant. Sicque crevit in eodem loco Dei miseratio, et ad fidem Domini
populi conversa est multitudo.
CAPUT XXII.
Legatio in Sveciam parata.
Inter hæc vero Dominus et Pater noster Anscharius pro gente Sveo-
num, eo quod sacerdotis tunc præsentia desolati essent, nimio condolens af
fectu, a praefato poscere coepit Rege Orieo, sibi in omnibus familiarissimo,
uti suo auxilio fines illius regni petere posset. Qui cum maxima benevo
lentia hanc quoque petitionem ejus suscipiens, ita se per omnia facturum
promisit. Qua de causa Dominus Episcopus noster cum praefato coepit
Gautberto a) pontifice de hoc ipso tractare, necessarium esse dicens, ut
iterum probaretur, si forte gens illa divinitus admonita, sacerdotes secum
manere pateretur, ne fides Christi, illis in partibus coepta, eorum negligen
tia aliquo modo deperiret. Praedictus vero pontifex Gautbertus, qui et Si
mon, se inde expulsum, rursus locum illum repetere non ausum, respon
dit, nec id valde proficuum fore posse, immo magis periculosum, si de-
nuo priorum reminiscentes, aliquid perturbationis circa eum excitarent:
sibi magis congruum videri, ut ille iret, qui hanc legationem primo sus
ceperat, quippe benigne ibi habitus fuerat. Ipse vero cum eo nepotem
suum £) mitteret, qui ibi, si locus prædieandi inveniretur, remaneret, et
sacerdotali apud eos officio fungeretur. Hoc itaque ratum inter se decer
nentes, coram præsentia clementissimi Regis venerunt Ludovici, causam
que hujuscemodi ei retulerunt, atque ut ejus licentia ita fieri permittere
tur, exorabant. Qui sciscitans, utrum ipsi in hac voluntate concordes fuis
sent, responsum a venerabili Gautberto pontifice tale accepit: In Dei,
inquit, servitio nos semper concordes et fuimus et sumus, et istud una
nimo consensu ita fieri cupimus. Itaque serenissimus Rex in Dei causa
semper voluntarius, secundum quod inter eos convenerat, legationem hanc
pro Christi nomine Pastori nostro injunxit religiosissimo, suæ quoque par
tis, sicuti et Pater ejus fecerat, ad Regem Sveonum mandata ei committens.*
Igitur devotissimus Pater noster ad hoc iter praeparare se coepit, et ut
quantocius hoc expleret, ferventiori incitabatur spirit u; siquidem et hoc
caelitus sibi injunctum credebat, visione quadam imbutus, quam ante prae
viderat. Visum namque est ei, quod pro ipso itinere, sicut erat, valde
esset sollicitus, et videbatur ei, quod ad quemdam deveniret locum, in
quo erat structura aedificiorum magna, et mansiones diversæ, ubi quidam
y ,) P^ma signatio, majoribus nostris Prims igning
dicta, cfr. J. Olavii Syntagma de Baptismo, p. 5o
z) Inde Lapides Runici baud raro mentionem faci
ei
unt eorum, qui mortui stmt in albis, (t hvita vadum).
a ) De eo ejusque ærnfBriis vid. supra Cap. xv.
b) Eriberlus . Erimbertus. vid. Cap. xxv. xxjx.

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.