220
III. VITA S. ANSCHARII
CAPUT XXL
Legatio in Daniam resumta.
Namque suscepta Bremensi parrochia, iterum spiritu cœpit fervere
intimo, quia jam tunc, quod daret, habebat, si quid posset in partibus Da
norum pro Christi elaborare nomine. Unde frequentius Oricum r) adi
re (coepit'), qui tunc solus Monarchiam regni tenebat Danorum, et mu
neribus eam» ac quibuscunque poterat obsequiis, conciliare studuit, ut sua
licentia praedicationis officio in regno ejus frui valeret. Aliquotiens nam
que Regia etiam Legatione s) ad eum mittebatur, et quæ ad foedera pa
cis, et utriusque regni utilitatem pertinebant, strenue et fideliter perage
bat. Qua de re cognita fide et bonitate sancti viri, praedictus Oricus Rex
multo eum affectu cœpit venerari, et libenter ejus consilio uti, ac fami
liarissimum in omnibus, ita ut etiam inter secreta sua, dum de negotiis
regni cum Consiliariis suis tractaret, ipsi liceret interesse. Ea quoque quæ
inter populum hujus terræ, videlicet Saxonum ac Regnum ipsius, causa
foederis debebant constitui, non aliter nisi fide illius volebat firmari, hoc
sibi dicens omnino fidissimum esse, quod ille ei et laudasset et spopon
disset. Hac itaque familiaritate potitus, cœpit etiam illi persvadere, ut
fieret Cfiristianus. Ille quoque omnia, quæ ei ex divina intimabat scri
ptura, benigne audiebat, et bona prorsus ac vere salutaria esse laudabat,
seque his plurimum delectari, ac libenter Christi velle gratiam prome
reri. Cui post talia vota Pater sanctissimus patenter suggerere cœpit, ut
Christo Domino hanc concederet benevolentiam, quod ei gratissimum fo
ret, ut in Regno suo Ecclesiam fieri permitteret, ubi sacerdos omni tem
pore præsens adesset, et verbi divini semina ac baptismi gratiam quibus
que suscipere volentibus traderet. Quod ille benignissimo concessit affe
ctu , et in portu quodam regni sui ad hoc aptissimo, et huic regioni pro
ximo, Sleaswich t) vocato, ubi ex omni parte conventus fiebat negotia
torum, Ecclesiam illi fabricare permisit, tribuens locum, in quo Presbyter
maneret : data pariter licentia, ut, quicunque vellet, in regno suo fieret
Christianus. Hac ergo Dominus Episcopus noster, accepta licentia, statim
quod diu desideraverat, perfecit: Et constituta ibi Ecclesia in honore san-
ctæ genitricis Dei Mariæ, et constituto ibi Presbytero, gratia Dei in eo
dem loco fructuosius crescere cœpit. Multi namque ibi antea erant Chri
stiani, qui vel in Dorstado, vel in Hammaburg baptizati fuerant, quorum
quidam primores ipsius vici habebantur, et gaudebant sibi facultatem da
tam Christianitatem suam observandi. Quorum exemplo multi quoque
alii, et viri et feminæ, relicta superstitiosa Idolorum cultura, ad fidem
Domini conversi baptizabantur. Factumque est gaudium magnum in ipso
loco, ita ut etiam gentis hujus homines absque ullo pavore, quod antea
non licebat, et negotiatores tam hinc, quam ex Dorstado, vicum ipsum
libere expeterent, et hac occasione facultas totius boni inibi exuberaret.
Et cum multi inibi baptizati supervixerint, innumerabilis tamen Alba
torum u) multitudo exinde ad regna conscendit coelorum. Quia libenter
qui-
r) Ericus I. Rex Juti an di se circa -ann. 85o. cfr, t) AI. Slie 8 \vich. Hodie SIeswig , emporium Duca-
Suhtti, II. p. i4i. Langebek, 1. c. p, 46 9 . Miinter, I. c. tus ejusdem nominis.
p. 3 o 6 . u) Recens baptizati alba induebantur veste, olim
s ) Scii. Ludovici, Germani» Regis. livi ta vadum appellata.

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.