Full text: Scriptores Rerum Svecicarum Medii Aevi (Tomas 2)

216 
III. VITA S. ANSCHAAII 
CAPUT. XX. 
Conjunctio Episcopatuum oppugnata, auctoritate Apostolica confirmata. 
Porro cum haec agerentur, Colonia civitas, ad quam Bremensis 
Parrochia suffraganea erat, eo tempore absque benedictione Episcopali de 
gebat. Quod quia diuturnum extitit, istud etiam sine illius loci Pontifi 
cis praesentia necessario decernendum fuit. Postea tamen conseerato ad 
eundem locum venerabili Praesule Gunthario, hoc ipsum Dominus et 
Pater noster ei suggerere studuit, ut sua quoque auctoritate firmaretur, 
cui tamen rei ipse admodum contrarius extitit. Qua de causa postmodum 
in Wormacia civitate, positis duobus Regibus Ludovico scilicet et Lo 
thario, coram multa Episcoporum utriusque Regni frequentia, praesente 
venerabili Patre nostro, haec eadem res exposita est. Quod cum ab omni 
bus bene ita ordinatum probaretur, ut praedictus quoque Pontifex Gun- 
tharius hoc ipsum sua auctoritate firmaret, cuncti rogaverunt. Qui pri 
mo quidem fortiter his reniti coepit, justum non esse multipliciter asse 
rens, ut sedes suffraganea in Archepiscopalem verteretur, nec se debere 
honorem sedis suae in aliquo minuere. Postremo tamen, et ipsis Regibus 
et cunctis simul Episcopis, ibi aggregatis, pro hoc ipso eum rogantibus, et 
omnino causa necessitatis id licitum fore dicentibus, respondit: Si Apo 
stolica auctoritate firmaretur, ex se quoque ratum esse. Quo responso ac 
cepto, cum etiam omnes Sulfraganei ejus haec eadem consensissent, piissi- 
mus Rex, jam dictus Ludo vicus, cupiens et Patris sui eleemosynam in o- 
mnibus augmentare, et quod ipse disposuerat per omnia ratum fieri, re 
verendissimum Salomonem Constantiae civitatis Episcopum pro hoc 
ipso ad sedem direxit Apostoiicam. Cum quo etiam Dominus et Pater 
noster Anscharius, quia ipse per se non poterat, filium suum d), fratrem 
nostrum Nordfridum misit Presbyterum. Qui officiosissime a sanctissi 
mo suscepti Papa Nicolao e), Legationis suae mandatum ei plane et dilu 
cide retulerunt. Qui prudenter et sollicite ea, quae ab ipsis dicebantur, 
mente pertractans, et Deo inspirante, pro lucrandis aniinabus gentilium, 
hanc constitutionem justam esse decernens, voluntatem Regis nostri sua 
auctoritate firmavit. Denique ut ipsam rem diligentius ab eo elucubra 
tam manifestius aperire possimus, verba ipsius interponere decrevimus. 
Cum enim causam Legationis ejus et caetera superius comprehennsa plene 
et breviter recapitulasset, denique subjunxit: ”Cujus delegationis, et aucto 
ritatis et Pallii acceptionis pagina nobis est a filio nostro Ludovico, per 
Salomonem sanctissimum Episcopum destinata, juxta morem sanctae Ro 
manae Ecclesiae bullata: per cujus tenorem paginae haec ita fuisse eomperi- 
mus, sicut pietas nobis jam fati Regis per fidelem virum Salomonem scii. 
Episcopum intimavit. Vnde nos vestigia tanti Pontificis, et praedecessoris 
nostri sequentes Gregorii f)? omnemque ibi Deo dignam statutam providen 
tiam agnoscentes, magnorum Principum votum, Ludovici videlicet divae 
recordationis Augusti, et æquivoci ejus filii excellentissimi Regis, tam hu 
jus Apostolicæ auetoritatis praecepto, quam etiam Pallii datione, more 
praedecessorum nostrorum roborare decrevimus, quatenus tanta fundatus 
auctoritate praenominatus Anscharius, primus Nordalbingorum Archiepi- 
sco- 
e) Filius scii, spiritualis. g) De Bulla Gregorii IV. cfr. tjnse ad Cap. xu. 
J) Papa luijus nominis Primus. supra observavimus.
	        

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.