2I4
III. VITA S. ANSCHARII
ad Vestram societatem redierint, et multi quoque alii causa paupertatis
eum dereliquerint. Ipse tamen cum paucis, qui cum eo substiterant, pro
ut poterat, se agebat, et licet in paupertate degens) injunctum sibi offi
cium nequaquam deserere voluit»
CAPUT XIX.
Episcopatus Bremmsis Hamburgensi unitus.
Dominus quoque humilitatem ejus et patientiae fortitudinem con
spiciens, quia cor Regis in manu Domini est, clementissimi Domini
et Senioris x) nostri Ludovici Regis, qui post patrem suum hujus regni gu
bernacula suscepit, ad hoc animum incitavit, ut quaerere inciperet, unde
ei solatium subsistendi facere posset, quo Legationis suæ mandatum per
ficeret. Et quia in hac provincia cellam nullam huic legationi habebat
congruam: erat autem ibi juxta Episcopatus Bremensis Ecclesiae, tunc de
solatus Pastore y ), illum ei dare disposuit. Unde in publico conventu Epi
scoporum, cæterorumqüe fidelium suorum tractare cum eis coepit, utrum
hoc ei facere Canonica auctoritate liceret. Dominus enim et Pastor no
ster hoc sibi periculosum esse aliquomodo formidans, et ne a quibuslibet
naevo cupiditatis reprehenderetur, caute praevidens, non facile huic dispo
sitioni assentiebat. Jubente itaque Rege, hæe eadem res in concilio Epi
scoporum ventilata est. Qui multis præeedentibus exemplis probaverunt,
bene posse fieri, ut quia Dioecesis illa, ad quam ordinatus fuerat ipse, ad
domum parva erat, nam non nisi quattuor baptismales habebat Ecclesias, et
hæc ipsa multotiens jam Barbarorum incursionibus devastata, ista ei causa
solatii adjungeretur. Verum ne in aliquo scrupulum Ferdensis pateretur
Episcopus, quod etiam partem, de suo Episcopatu ultra Albiam sumptam,
ipse cum Bremensi tota simul parrochia retineret, statuerunt, Ut sicut
tempore Domini Ludovici Imperatoris primo fuerant Episcopatus ipsi,
et Bremensis scilicet et Ferdensis, restituerentur, et ipse teneret Bre
mensern, ex qua major pars Diœeesis suæ sumpta fuerat, quæ etiam tunc
Pastoris erat præsentia desolata. Quo decreto ita ab Episcopis constituto,
ipse, jubente Rege, Bremensern suscepit Diœcesim gubernandam* Porro par
tem Parrochiæ, quæ ultra Albiam ad se pertinere debebat, Waldgàrius
recepit, tunc Ferdensis Episcopus. Quod cum ita aliquamdiu esset, iterum
diligentius ipsa re in alio concilio Episcoporum ventilata, visum est eis
non bonum esse, ut sedes, ad quam ille ordinatus fuerat, ab alio Episcopo
teneretur. Nam Hammaburg tunc in partem cesserat Waldgarii, po
testatem quidem Regis esse, dicentes, ut Diœcesim parvam et admodum
captivatam augeret, locum tamen ad Archiepiseopalem dignitatem
auctoritate Apostolica firmatum nullatenus immutandum. Unanimo ergo
consensu, cum voluntate prædicti Regis piissimi Ludovici, Episcopi ibi
constituti censuerunt, ut sedem, ad quam consecratus fuerat Pater noster
Anscharius, reciperet, et si quid ultra Albiam ex Ferdensi ipse retineret
Dioecesi, ex Bremensis Ecclesiæ parrochia illius Sedis restitueret Episcopo.
Quod ita et Regio jussu et Synodali Episcoporum decreto, ipsius quoque
Waldgarii memorati Ferdensis Episcopi voluntate statutum est.
CAPUT
x) Senior, Hisp, Sejinor, Call. Seigneur, princeps, y) Scii. Leuderico Episcopo mortuo an. 845, see.
dominus. Langebek, 1, c. p. 464.