ER ICI OLAI
7
ra) Cod. 2. universaliter.
vit gratia et clementia Salvatoris. Sicut enim Hierusalem, quam sub de
cursu veteris Testamenti tamquam centrum mundi elegit Dominus, ut lex
exiret de Sion, et verbum Domini de Hierusalem, diutius cæteris terrenas
promissionis locis, post ingressum filiorum Israel* sub idololatria tenebatur;
— (Non enim potuerunt filii Israel ejicere Jebusensem habitatorem Hieru
salem, usque ad principatum David hominis, quem Deus secundum cor
suum non tam invenit, quam elegit; qui primus mortalium choros psal
lentium instituit ad confitendum Domino, quam bonus, quam in seculurn
misericordia ejus, ordinesque et vices cantorum Salomoni, filio suo, tra
dens: omnia, inquit, venerunt ad me manu Domini scripta; perspicue
demonstrans, quod quicquid gloriæ, quicquid decoris habet Hierusalem
peregrinans in terris, de plenitudine coelestis Hierusalem est infusum)
■— Et sicut Roma, quam Deus elegit, ut toti mundo magistra fieret
veritatis, multo antea tempore mater erat et magistra erroris. — *—
Sic locus iste, caput videlicet totius Gothicæ Nationis, quamvis a pri
mordio gentis illius, aut saltem postquam idololatria per mundum inva
luit universum, praefatorum trium simulacrorum luerit superstitione foe
datus, a Domino tamen singulariter credendus est esse electus ad aeter
nae Trinitatis gloriam in confessione veræ fidei agnoscendam et veri o-
mnipotentis Dei unitatem in majestatis potentia adorandam. Ait enim
Deus per Prophetam: Repleta est terra idolis, opus manuum suarum a-
doraverunt, opus quod fecerunt digiti eorum ; sed erit in novissimis die
bus praeparatus mons Domini in vertice montium, et ibunt populi multi
et dicent: Venite, ascendamus ad montem Domini, et docebit nos vias
suas; in illa die projiciet homo idola argenti et simulacra auri sui, quod
fecerant sibi ut adorarent. Quæ prophetia, etsi de Regno Christi et eccle
sia visibiliter n) et mystice sit impleta, de loco tamen, qui proprio no
mine dicitur mons Domini, in quo fundata est ecclesia Upsalensis, etiam
habet ad literam veritatem, de quo, qui audit, dicat: venite ascendamus
in montem Domini, ut supra.
In hoc enim monte Domini vera, summa, sempiterna Trinitas, se
cundum communem essentiam individua, et secundum personales proprie
tates discreta, in confessione verse fidei nunc cognita et in potentia maje
statis exhibita populo Christiano, dudum quidem perMoysen et alios pro
phetas doctrinam humano generi tribuit salutarem, per quorum etiam
manum fecit magnalia in Ægypto , terribilia iri Mari Rubro, mirabilia plu
rima in Deserto; numquam tamen ante Christi adventum vitium idolola
triae potuerat exstirpari. Hoc enim opus inter cætera fuit singularissime
ejus adventui reservatura. Sic in visione coelesti Dominus ostenderat Da-
nieli, q u i vidit lapidem sine manibus excisum de monte statuam commi
nuere quadri formeim Quatuor enim regna monarchica, qüæ praecesserunt
regnum Christi, scilicet Chaldaeorum et Medorum, Graecorum et Roma
norum per statuam illam quadripartitam singulariter exprimuntur, et per
eam nihilominus idololatria designatur. Simulacra enim daemonum per
idololatricas statuas colebantur. Et quia omnia regna mundi ante adven
tum Christi, licet essent inter se diversa plurimum et adversa, in hoc
tamen conveniebant omnia, quod cultum Deo debitum impenderent crea
turis; ideo omnia regna principalia, sub quibus et cum quibus etiam alia
de

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.