212
III. VITA S. ANSCHARII
in quo argentum fuerat, in quodam loco vacuum posuit, sed largiente su
perno munere, denuo ipsum locum adiens, sicuti antea fuerat, plenum in
venit. Quæ tanto obstupefacta miraculo, adscitis ad se, quæ cum ea prius
ierant, religiosis feminis, quid sibi contigerit, ostendit. Coram quibus,
quid ibi esset computans, tantumdem pretii esse invenit, quantum illo
advexerat, exceptis quattuor denariis q). Consilio itaque ab eis accepto, ivit
ad sacerdotes, qui ibi probabiliores videbantur, et id ipsum eis innotuit.
Qui gratiam Dei pro tanta ejus bonitate laudantes, quod ejus labori ac
bonæ intentioni Dominus ea retribuerit, intimabant. Quia cum, inquiunt,
matri tuæ obediens fuisti, et fidem tuam circa eam illibatam servasti, et
tanti itineris labore suscepto, eleemosynam illius strenue implesti, Domi
nus omnium bonorum retributor, pro mercedis retributione et necessitatis
tuæ subsidio, ista tibi contulit. Ipse nempe est omnipotens, et omnibus
sufficiens, nullius indiget. Ipse quoque omnia, quæ pro illius nomine a
fidelibus in necessitates pauperum ac servorum illius distributa fuerint,
in coelesti regno compensabit. Quod ita esse, ne aliquo modo dubitares,
et ne te census dati distributio pœniteret, hoc te Dominus miraculo cer-
tificare dignatus est. Hoc jam signo, quod mater tua cum Domino salva
sit, firmiter crede, hoc miraculo admonita, tu quoque tua pro Christo
dare ne timueris, certa, quod tibi a Domino recompensabuntur in coelis.
Ista ergo tibi a Domino donata tua sunt, et tuo arbitrio, quomodocunque
volueris, ea dispensabis. Nam ea quæ in usus tuos acceperas, ipse tibi red
dere noluit, quia ea tantum sua benignitate retribuit, quæ pro ejus amore
in pauperes illius distributa fuerunt.
CAPUÏ XVIIÎ.
Reditus Ardgarii ex Svecict.
Igitur post discessum prædicti viri Herigarii jam memoratus sa
cerdos Dei Ardgarius, amore solitariæ, quam ante duxerat, vitæ, ab
illis partibus egressus, locum suum repetiit. Sicque denuo Christiani ibi
positi sacerdotali sunt praesentia destituti. Qua re manifesto patuit judicio,
quod ad corroborandam fidem praefati viri Herigarii, nec non et supra-
dictæ Matronae, pariterque ut exitum eorum divinae commendaret clemen
tiae , et quod fideliter desideraverant, mysterium videlicet sacræ commu
nionis pro ultimo viatico perciperent, jam dictus Anachoreta Ardga
rius ad illas partes destinatus fuerit. Verum inter hæc superius compre
hensa, contigit bonæ memoriæ Ludo vicum Serenissimum Imperatorem»
divino ordinante judicio, vita praesenti decessisse r). Post cujus obitum, cum
de regni divisione magna fuerit perturbatio, Pastoris quoque nostri labe
factari coepit legatio. Nam cum cella supradicta Turholt in partem
cessisset venerandi Regis Car oli j), ipse eam a servitio, quod pater suus
disposuerat, amovit, et Vobis bene cognito dedit Reginario t ). Pro qua re
cum et a fratribus suis u ) gloriosissimis Regibus, et a multis quoque aliis
saepius fuisset admonitus, et ipse eorum petitioni nullatenus assentiret, jam
dictus Pater noster multiplicibus tunc atteri coepit necessitatibus et indi
gentiis. Unde contigit, ut et fratres Vestri, qui hic tunc cum eo aderant,
ad
(j) Ed. Colon, et Interpr. Svec. ita. Quattuor nempe a) Carolus Calvus, Hex Galliae,
denarios suam in refectionem consumserat. AI. decem. t) Vid. infra Cap. xxx.
/') Anno 84o. u) Lotliarius lmp. et Ludovifcus R. Germani»,

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.