Full text: Scriptores Rerum Svecicarum Medii Aevi (Tomas 2)

210 
III. VITA S. ANSCHAIIII 
caput xvir. 
Fridburgis obitus. 
Illis quoque temporibus apud eos Matrona quaedam fuit valde reli 
giosa, quain nulla unquam improborum perversitas a fidei suæ potuit recti 
tudine evertere. Cui frequenter in quacunque necessitate positae, ut mo 
re eorum idolis sacrificaret, suggestum est. Sed illa immobilis fidei suæ 
munia non reliquit, vanum esse dicens a simulachris mutis et surdis au 
xilium quaerere, et abominabile sibi videri, ut his, quibus in baptismo 
renunciaverat, denuo intenderet, et sponsionem, quam Christo promiserat, 
falleret. Si enim malum est, inquit, hominibus mentiri, quanto magis 
Oeo? Et si bonum est inter homines fidem constare, quanto magis, qui 
fidem Domini accipit, nullatenus ab ea debet immutari, neque vanitatem 
veritati miscere? Dominus, inquit, meus Jesus Christus omnipotens est, 
ipse mihi, si in ejus fide perseveravero, et sanitatem et omnia quibus in 
diguero bona, secundum voluntatem suam praestare poterit. Praedicta i- 
taque religiosa femina, nomine Frideburg j), in bonitate vitae et fidei 
constantia laudabilis, dies vitæ suæ usque ad tempus perduxit senectutis. 
Cumque jam appropinquare diem suæ crederet mortis, et post discessum 
Domini Gautberti nullus ibi tunc adesset sacerdos, ipsa amore sacrificii, 
quod audierat esse viaticum Christianorum, de vino aliquid emptum in 
quodam reservari fecit vasculo; filiae suaî etiam in fide religiosae deman 
dans, ut si quando ei tempus instaret ultimum, de ipso vino, quia sacrifi 
cium non habebat, ei in os distillaret, ut vel sic Domini gratiæ exitum 
suum commendaret. Illud itaque vinum trius fere annis apud eam con 
servatum est, sicque contigit, illuc praedictum adventasse sacerdotemArd- 
g ari um. Quo ibi posito, ipsa quamdiu vires habuit, religionis suæ devo 
tionem exercuit, missarum solemnia et salutaria monita sedulo ab eo ex 
quirens. Verum inter hæc langvore se praeoccupante, coepit infirmari. Et 
sollicita de obitu suo memoratum ad se accersiri fecit Presbyterum, et ac 
cepto de manu ejus optato viatico, feliciter migravit ad Dominum. Ipsa ve 
ro eleemosynis semper intenta, quia in seculi quoque rebus dives erat, filiæ 
suæ præ dictae, Cathie nomine, injunxerat, ut post suum ex hac luce dis 
cessum, cuncta, quae illius erant, m pauperes dispensaret. Et quia hic 
minus pauperes inveniuntur, post obitum, inquit, meum, eum tibi prima 
opportunitas evenerit, venditis omnibus, quæ hic dispensata non fuerunt 
sume tecum et vade ad Dorstaduim Ibi sunt Ecclesiæ plurimæ, et sa 
cerdotes ac clerici, ibi indigentium multitudo; illo adveniens quære, q u i 
te doceant fideles, quomodo ea dispenses, et pro animæ meae remedio 0 - 
mnia distribue. Post excessum itaque matris, filia, quæ mater jusserat 
strenue adimplevit. Arreptoque itinere perveniens ad Dorstadum, reli 
giosas ibi exquisivit feminas, quæ cum ea loca sancta circumirent, et quid 
cuique dispensari deberet, eam instruerent. Cumque ergo quadam die cau 
sa dispensandi, loca sancta peragrarent, et medietas jam distributa esset, 
ipsa sociis suis dixit: Nunc jam lassæ sumus, melius est, ut nobis aliquid 
de vino ematur, unde refocillari possimus, et sic demum coepta peragamus. 
Datis igitur ad hoc quattuor k) denariis, et viribus resumptis, quod coepere 
peregerunt. Quibus completis, ipsa ad hospitium suum rediens, saccum 
in 
septem. 
f) Ed. CoIon - Er e thuburgli. 
I) Ed. Coi. GvalJo Interpr. Svec. ita. AI.
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.