Full text: Scriptores Rerum Svecicarum Medii Aevi (Tomas 2)

PER S. REMbERTUM. 
209 
devoverunt. Interim Hex præfatus curn Danis agere cœpit, ut sorte per 
quirerent, utrum voluntate deorum locus ipse ab eis devastandus esset* 
Multi, inquit, ibi sunt Dii potentes et magni, ibi etiam olim Ecclesia con 
structa est, et cultura Christi a multis Christianis ibi excolitur, qui for 
tissimus est Deorum, et potest sperantibus in se quomodo vult auxiliari. 
Necessario ergo quaerendum est, utrum divina ad hoc voluntate incite 
mini. Quod illi, quia sic apud eos moris erat, nequaquam abnuere 
potuerunt. Quaesitum est igitur sortibus et inventum, quod cum sua hoc 
prosperitate nullatenus perficere possent, neque locum ipsum eorum de 
praedationi a Deo concessum. Iterum quæsitum est, in quam partem itu 
ri essent, ubi sibi pecuniam acquirerent, ne forte vana spe frustrati ad 
sua vacui remearent. Ceeiditque sors, quod ad urbem quandam longius 
inde positam in finibus Slavorum ire deberent g). Hoc ergo illi, videlicet 
Dani, quasi divinitus sibi imperatum credentes, a loco memorato recesse 
runt, et ad urbem ipsam directo itinere properarunt, irruentesque super 
quietos et secure habitantes, improvise civitatem illam armis ceperunt, et 
captis in ea spoliis ac thesauris multis, ad sua reversi sunt. Rex vero ille/;}, 
qui ad eos depraedandos venerat, pace cum eis foederata, argentum quod 
ab eis i) nuper acceperat, reddidit, et apud eos aliquamdiu resedit, volens °) 
genti suas reconciliari. Sicque Domini gratia, propter fidem servi sui Heri- 
garii, populum illius loci ab hostium incursu liberans, bonis suis restituit. 
Quo facto ipse in conventu populi publico, eandem rem proposuit, et ut 
quis Deus esset intentius providerent, monuit. Heu miseri, dicens, vel 
jam intelligite, quod vanum sit a daemonibus auxilium peiëre, qui non 
possunt tribulatis subvenire. Suscipite fidem Domini mei Jesu Christi, 
quem probastis verum Deum esse, qui vobis, nullum habentibus refugium, 
suæ miserationis tribuit solatium. Nolite ultro culturam superstitiosam 
quaerere, et inani sacrificio idola vobis placare. Verum Deum, qui omni 
bus, quæ in coelis et terris sunt, dominatur, colite, et ipsi vos subjicite, 
ipsiusque omnipotentiam adorate. Denique post hæc tanto alacrior, quan 
to frequentibus Domini beneficiis in fide robustior factus, publice, ubi 
cunque aderat, partim exaltando virtutem Domini, et fidei gratiam cunctis 
nunciabat. Sicque bonum certamen usque ad finem süæ perduxit vitæ: 
Consummatoque boni operis cursu, langvore ingravescente, astante jam 
dicto Ardgario sacerdote, divinae commendatus clementiae, communione 
sacra percepta', feliciter in Christo obiit. De cujus fidei constantia multa 
adhuc dici poterant, sed quia brevitati studuimus, hsec sufficiant. 
CAPÜÏ 
g •) Refert Helinoldus, in Chron. Slav., civitatem opu 
lentissimam , Vi n 11 e tam l. Jumnetam, a quodam Da- 
norum Rege, maxima classe stipato ,funditus eversam lu 
isse. cfr. q uæ ad hunc locum monet Langebek, 1. c. p. 46 1 . 
h) Autnmdus. 
i) Scii. Bircensibus.' 
*) Ed. Ornbjelm. et al. perperam: nolens. 
ToM. 11 • 
53 .
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.