208
III. VITA S. ANSCHARII
sine sui exercitus damno multo suæ necessitatis fruerentur commodo. Illi
ergo promissis muneribus deleetati, et thesaurorum acquisitione avidi, in
auxilium ejus expeditorum ad pugnam hominum viginti et unam naves
impleveruntj et cum eo destinaverunt. Ipse vero de suis naves habebat
undecim. Exeuntes ergo de Danis , ad vicum insperate venerunt memo
ratum. Forte tunc Rex ipsorum longius inde aberat d), et Principes ac po
puli multitudo congregari non poterant: Tantum supradictus Ilerigarius
praefectus ipsius loci, cum eis qui ibi manebant negotiatoribus et populis,
praesens aderat. In magna ergo angustia positi, ad civitatem, quæ juxta
erat e) confugiunt; coeperunt quoque diis suis, iriirno daemonibus vota et sa
crificia plurima promittere et offerre, quo eorum auxilio in tali serva
rentur periculo; sed quia civitas ipsa non multum firma erat, et ipsi ad
resistendum pauci, miserunt ad eos legatos, dexteram et foedus postulan
tes. Quibus Rex praelatus mandavit, ut pro redemptione ipsius vici cen
tum libras argenti persolverent, sicque pacem haberent. Quod illi, ut
petebatur, statim miserunt, et a Rege jam dicto susceptum est. Porro
Dani graviter hujusmodi ferentes conventionem, quia non sicuti disposue
rant, actum fuisset, coeperunt velle super eos irruere, et locum ipsum
funditus depraedari atque incendere; dicentes unumquemlibet negotiato
rem plus ibi habere, quam sibi oblatum fuisset, et nullo modo se tantam
calumniam sufferre posse. Cum haec ergo inter se agerent, et ad diripien
dam urbem, in quam Byreenses confugerant, se praepararent, hoc quoque
illis innotuit. Unde rursus pariter congregati, cum nullo modo vires ha
berent resistendi, nullaque eis spes esset refugii, ad vota et sacrilicia ma
jora dus suis offerenda se invicem cohortabantur. Contra quos iratus fidelis
Domini Herigarius: maledicta sunt, inquit, a Deo vota et sacriticia vestra
cum idolis vestris. Ouamdiu vultis daemonibus servire, et vos ipsos ad
perniciem vestri votis inanibus in paupertatem redigere? Ecce multa ob
tulistis, et ampliora vovistis, insuper et centum libras argenti dedistis.
Quid profuit vobis? Ecce omnia quae habetis veniunt diripere: uxores ve
stras et filios ducent captivos, civitatem et vicum f) igni succendent, et
vos gladio peribitis. Quid ergo prosunt vobis simulachra vestra? Ad quam
vocem illi omnes perterriti, et quid agerent, nescii, unanimiter responde
runt: Salus nostra et consilium in tua sit deliberatione, et quicquid nobis
suggesseris, procul dubio faciemus. Quibus ille: Si, inquit, vota spondere
vultis, vovete et reddite Domino Deo omnipotenti, qui regnat in coelis,
et cui ego in conscientia pura et fide recta deservio. Ipse omnium Domi
nus est, et in voluntate eius omnia sunt posita, nec est qui ejus ditioni
possit resistere; si itaque ejus auxilium toto corde petieritis, omnipoten
tiam ipsius vobis non deluturam sentietis. Accepto itaque ab eo consilio,
cuncti unanimes et voluntarii exeuntes, sicut sibi consvetudinis erat, in
campum, pro liberatione sibi jejunium et eleemosynas Domino Christo
devo-
d) Si Rex tunc, ut Langebekio Laud improbabile
videtur, extra regnum fuerit, conjicere licet, eum, mo-
ie a majoribus recepto, in expeditione bellica fuisse
adversos transmarinos populos, et forte Choros 1. Cur-
I an dos, de quibus infra Cap. xxvir. dicitur ”eos Sve-
onum principatui olim subjectos fuisse.” Opportunum
illud momentum ad regnum paternum recuperandum
observavit Anundus. Rex ille, qui tum longius aberat,
creditur fuisse Biörno Haugensis, patruus Anundi de
quo supra p. uo6. cfr. Langebek, I. c. p. 45g.
e) Scii. Sigtuna vetus, quæ paullo inferius Urbs
appellatur.
./) ^ er 0 i vitalem intelligitur Sigtuna vetus, per
Vicum autem Barca, cfr. quæ in pagina proxime an-
tecedente observavimus.

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.