2 o 6
III. YITA S. ANSCHARII
us; nolite me infelices ab ejus cultura revocare, quin potius ab erroribus
vestris confundamini, et veritatis viam discite. Alio quoque tempore con
tigit, ut dolorem in tibia sua sustineret nimium, ita ut non aliquo modo
se movere a loco in quo erat, posset, nisi portaretur. Cum hanc ergo diu
tius sustineret molestiam, coeperunt multi ad eum causa visitandi venire,
et quidam adhortationibus, quo pro salute sua diis sacrificaret, commone
re, quidam improperiis, quod sine Deo esset, lacessere, et idcirco eum sa
lute carere. Cum itaque hæc sæpius agerentur, et ipse constanter malis
eorum suggestionibus resisteret, postremo non ferens eorum calumniam,
respondit: Nequaquam se a vanis simulachris auxilium petere velle, sed a
Domino suo Jesu Christo, qui posset in momento, si velit, ab infirmitate
sua eum sanare. Et ascitis illico domesticis suis, ut ad suam eum defer
rent Ecclesiam, praecepit. Ubi positus coram cunctis qui stabant, suppli
ces ad Deum preces effudit, dicens: Domine mi Jesu Christe, ut sciant
isti miseri, quia tu es Deus solus et non est alius præterte, da mihi ser
vo tuo in hac hora pristinam corporis mei sanitatem, ut videntes inimici
magnalia tua, de suis erroribus confundantur, et ad cognitionem tui nomi
nis convertantur: Fac quæso, quod peto, propter nomen tuum sanctum, quod
est benedictum in secula, ne sit confusio confidentibus in te Domine. Post
quam vocem, divina eum medicante gratia, confestim sanissimus est red
ditus , sicque de Ecclesia ipse per semetipsum egressus pro salute sua Deo
gratias agebat, et in fide Christi convalescens, magis magisque incredulos
confundebat.
Per idem fere temporis accidit, ut etiam quidam Rex Sueonum
nomine Anoundus s), ejectus regno suo apud Danos exui fuerit. Qui
fines regni quondam sui denuo repetere cupiens, coepit ab ipsis auxilium
quaerere, spondens, quod si sequerentur, multa eis possent donaria proveni
re. Proponebat enim eis vicum nominatum By rea a), quod ibi multi
essent negotiatores divites et abundantia totius boni, atque pecunia the
saurorum multa. Ad illum itaque vicum se eos promittebat ducturum, ubi
sine
z) Aunundns, Amundus, Emundus, Biörnonis llau-
gensis ex fratre nepos et conrex, cfr. Langfedgatal, in
T. I. p- b, nec non Hervar. Saga Cap. xx. vid. supra
p. 169, quod sequens illius tradit schema genealogicum :
Biörn Järnsida.
Erik. Refil.
Biörn. Erik.
Erik R. Upsaliensis. Biörn. R. Haugensis.
(Uppsali. Herv. S. 1. c.) (Kongr at Haugi. Herv. S.
1. c. Landnama S. p. 225).
Aunund 1. Emund. Oleph 1. Olof.
In regno Upsaliæ patri suc - Bircæ residebat, v.
cessit. Herv. S. 1. c. E regno Remb. cap. 23 infra,
autem suo ejectus apud Da
nos exsul fuit. Tandem ope
Danorum adjutus regnum re
cuperat. Remb. supra.
cfr. Langebek, 1. c. p. 44/.
Celsius 1. c. p. a5i.
«) Hoc nomine Rembertus et Adamus Li emensis
antiquissimum Sveciæ emporium celebrarunt. Ille ”por
tum regni Sveonum” et ”vi c uni, ubi multi erant ne
gotiatores divites” appellat, cfr. Cap. x. xvi. xxvi. Hic
in descriptione uberior, ita: ”Birca est oppidum Go
thorum, in medio Sveonias positum, non longe ab eo
templo, quod celeberrimum Sveones habent in cultu
Deorum, Ubsola dicto: In quo loco sinus quidam ejus
freti, quod Balticum vel Barbarum dicitur, in boream
vergens, portum facit barbaris gentibus, quæ hoc mare
diffuse habitant, optabilem; sed valde periculosum in
cautis et ignaris ejusmodi locorum. Bircani enim pira
tarum excursionibus , quorum ibi magna copia est,
sæpius impugnati, cum vi et armis nequeunt resistere,
callida hostes aggrediuntur arte decipere. Qui sinum
maris impacati per centum et amplius stadia latentium
molibus obstruentes, periculosum æque suis ac pnedo-
nibus iter meandi fecerunt. Ad quam stationem, quæ
tutissima est in maritimis Sveoniæ regionibus, solent
Danorum, Nordmannorum, Slavorurn atque Semborum
naves, aliique Schythiæ populi pro diversis commer
ciorum necessitatibus sollenniter convenirë.” Hist. Eccl.
L. I. Cap. 5o. De mare Baltico hæc habet: ”Ad osti
um primi occurrunt Nordmanni; deinde Sconia promi
net, regio Danorum, et supra eam tenso limite habi
tant Gothi usque ad Bircam, postea longis terrarum
spatiis regnant Sveones usque ad terram feminarum,’’
(Qvenland). He situ Danias cap. 222. Praeterea ibi
leguntur: ”Ex ipsis populis Svediæ proximi ad nos ha
bitant Gothi, qui Occidentales dicuntur, alii sunt Ori
entales. Verum WesterGothia confinis est provincial
Danorum, quæ Sconia dicitur. A qua ferunt diebus sep
tem perveniri usque ad civitatem Gothorum magnam
S carane. Deinde OstroGothia protenditur juxta ma
re quod Balticum dicitur, usque ad Birkain.” - - -
”Est vero iter ejusmodi, ut a Sconia Danorum per ma
re velificaus quinto die pervenis usque Sictonam vel
Bircam, juxta enim sunt. Si vero per terram eas,
a Sconia per Gothorum populos, et civitatem Sca-

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.