6
I. CHRONICA
nis tempore deputantes, a quo dicta est dies illa Odhins dagh. Tertium
quoque, scilicet Frigh, pro fertilitate et abundantia frugum et fructuum
terrae,hominum et jumentorum honorabant et assidue venerabantur; præ-
cipue autem feria sexta, a quo et dies illa eorum vulgari vocata Frigh-
dagher. Singulis autem horum trium deputati fuerunt in suo ordine sa
cerdotes, qui oblationes et sacrificia populi praesentarent et continue ser
virent in ritu et sacrificiis hujus templi.
Praeter hæc autem instituta fuerat quaedam solennitas generalis, de
novennio in novennium exactissime celebranda, ad quam omnis multitudo
omnium provinciarum Gothicae Nationis venire, et donaria tenebatur of
ferre; quum et viva offerebantur sacrificia de hominibus et brutis, quo
rum sanguine Deos placabant; corpora vero in luco quodam proximo sus
pendebant, putantes arbores ipsas ex morte immolatorum divinas et sa
cras, quibus idcirco plurimum deferebant. Unde et propter celebritatem
loci et cultum deorum, communi omnium consensu juxta praefatum montem
sedes regni firmata est, et regalis diutina habitatio collocata. Reducto e-
nim regno tam amplo et multarum ac diversarum provinciarum ad uni
us principis monarchiam, et regalis nominis principatum, statuit univer
sa tam procerum et nobilium, quam vulgarium multitudo, ut apud Up
sala regiae celsitudinis mansio haberetur. Exstat igitur, in civitate juxta
posita et sub pede montis ipsius trans amnem in loco humili, depresso
et quasi paludinoso locata, k) monticulus quidam, Konungshôger /) voca
tus, in quo regia domus et habitatio creditur instituta, et multo ibidem
tempore continuata. Deinde quasi ad eminentiorem locum, ad colles
quosdam sublimes et planos, non longe distantes ab urbe et a loco deo
rum præfato (translata) ubi etiam post multo decursu temporum Reges re
sidere consueverunt. Qui locus nunc antiqua Upsalia vocatur, ob trans
lationem sedis archiepiscopalis; sed antiquior est illa, quae nunc Upsalia
dicitur, ubi et nunc archiepiscopalis sedes floret et Metropolis Upsalensis m).
Nam fide tandem catholica in regno firmata, fundandæ cathedralis eccle-
ciæ electus est locus in collibus illis, ad quos, ut praemittitur, translata
jam fuerat sedes regni; sed loco illo famoso et celebri, ubi trium deo
rum cultus et templum sub gentilitatis decursu floruerat, exstirpata et e-
liminata omni idololatria; spurcitie, ædificata est Ecclesia beatissimae Tri
nitatis. Sic ex iniquo principio salubris conflata est religio. Hæc revera
mutatio dexterae Excelsi, et a Domino factum est istud, quod est mirabile
in oculis nostris! Ubi enim abundavit iniquitas et delictum, superabunda-
vit
I-) Sic. Lege Locatus.
I) Kungshöga gatan adhuc appellatur pla
tea, quæ a foro equestri, Riddaretorget, iu viam
Stockholmiam versus ducit.
ni) Occasionem hæc Urici Olai assertio dedit
famosissimae controversiae de situ et vocabulo Up
salia; inter O. Ver ellum et J.Schefferum agitatae,
cujus historiam videsis in praefatione Ihr ii ad Up-
saliam Illustialam. Æquus hujus controversiae
aestimator cum Verelio hodie consentit, animad
vertens urbem, q U æ nunc Upsala, in monumen
tis antiquis semper Aros vel Ostra Aros nuncu
patam fuisse, et ab Upsalia (nunc Upsalia veteri
vel rurali) distinctam, donec a loco hoc antiquo
sedes ArchiEpiscopalis translata nomen primo huc
secum advexerat, unde discriminis ergo hæc nova
Upsalia illa vetus appellaretur. Litteras a R.
Magno Ladulas datas, ubi ' de Arosia , cjuce nunc
Upsalia dicitur ” fit mentio, ipse adfert Schefie-
rus in Additam, ad Upsalinm suam. Ihre 1. c.
p. 2 . Testimonio igitur. Eri ci Olai, absque
ira et studio examinato, facile evincitur, præci-
puam rationem adseverandi, novam Upsali-
am eandem omnino esse ac antiquam, ei fu
isse, ut eo expeditiorem ejusdem inveniret si
militudinem cum Roma antiqua et moderna, quam
hoc in prooemio nimio verborum adparatu osten-
dere conatus est. l_)e cetero notandum est de vo
cabulo nunc usitato Upsala , hoc proprie Geniti
vum esse Nominativi Pluralis. Uppsalir, in Sing.
Uppsalr, quod atrium altum vel aulam altius si
tam denotat. Hinc in Yngl. Saga C. 4o de Ingi-
aldo Illrâda, funestam Regulorum invitationem
animo volvente, dicitur: >'llann let lüa sal ei/in;
e/igum mun minna , edr uvegUgra, en Uppsalr
var": Atrium ædificandum curavit, nullo mo
do minus aut indecentius ipso atrio alto (vel
regio).