202
III. TITA S. ANSCHARII
verunt, et diripientes omnia, quæ apud eos invenire potuerunt, con
tumelia et opprobriis affectos a finibus suis expulerunt d). Quod tamen non
Regio jussu factum, sed populari tantum conspiratione est perpetratum e).
Divinae vero Majestatis clementia hoc nequaquam inultum passa est
abire; sed omnes pene, qui affuere, quamlibet diverso modo, in parvo tem
pore puniti sunt. De quibus multa dici poterant, sed ne fastidium legen
tibus inferamus, unius tantum mentionem facere curavimus r ut qua poena
caeteri quoque e vindicati fuerint, ex hujus perditione patefiat. Quidam
namque in terra illa potens extitit, cujus filius in eadem conspiratione
cum aliis fuerat, et quæ sibi de spoliis inibi captis provenerant, in domum
patris sui contulit. Post quod factum coepit illius substantia minui, et pe
cora quoque ac familia deperire. Ipse quoque filius divina ultione per
cussus interiit. Sed et uxor ejus cum filio et filia non multo interjacente
spatio obiit. Cum itaque se, excepto uno filio parvulo, omnibus bonis
suis defraudatum videret, coepit miser deorum iras expavescere, et quod
hæc omnia alicujus Dei offensione pateretur mente tractare. Qua de re,
sicut ibi moris est, quendam adiit divinum /), rogans, ut cujus Dei offen
sam haberet, et qualiter eum placare deberet, ipsi indicaret. Agens itaque
ille, quæ circa cultum hujusmodi observare solebat, omnes deos iliorum
ipsi placatos esse respondit; Deum vero Christianorum illi omnimodis
infensum: Christus, inquit, sic te habet perditum; et quia quodlibet illo
rum, quod illi consecratum fuerat, in domo tua manet reconditum, ideo
venerunt super te omnia mala hæc , quæ perpessus es, nec poteris ab eis
liberari, donec illud in domo tua manserit. Hoc ille audito, mente per
tractans sollicita, quid illud esse posset, de filio suo recordatus est, quod
ex spoliis supradietis quendam librum in domum suam advexerit. Qua de
re horrore nimio et terrore perculsus, et quia sacerdotis tunc ibi deerat
præsentia, quid de eodem libro faceret omnimodis nescius, secum quoque
illum longius retinere nullatenus ausus. Tandem vix reperto consilio, in
conspectu populi, qui in eadem villa manebat, eum attulit, et quæ passus
sit retulit. Cumque se omnes ignaros consilii super hac re dicerent, et
tale aliquid in domo sua recipere, vel habere pertimescerent, ipse eum
diutius apud se retinere obstupescens, honeste compositum ad quandam
levavit g) sepem, denuncians, ut quiqunque vellet eum inde sumeret, et
pro reatu commisso Domino Jesu Christo voluntariam satisfactionem vovit.
Quem librum quidam Christianorum exinde sublatum in sua advexit. Ex
cujus ore etiam ista cognovimus, qui postea magnæ fidei et devotionis
extitit, ita ut Psalmos quoque apud nos postea memoriter sine literis di
dicerit. Taliter ergo et cæteris sive morte, sive peste, et damno rerum
suarum punitis, liquido omnibus patuit, quod quia sanctum Dei Pontifi
cem et suos inhoneste tractare et dispoliare præsumpserant, gravissimam
Domini nostri Jesu Christi senserint ultionem.
„ c ) vetusta et memorabili Tabula altaris paroecias
Aa, territorii Biörkekmd OsIroGotliiæ, præter effigiem
S. Anscharii habita episcopali insignem, sistitur Nitardi
martyrium, nec non plurium sacerdotum caedem, ac
Gautberti comitumque cum flagellis e regno expulsio
nem. cfr. Broocman, Beskrifu. öfver ÖsterGöÜand, II.
pag. 56o.
C A PUT
e) Eadem verba Box Oleph 1. Olaph Anschario hic
redeunti dixit, vid. infra Cap. xxin.
/) Sc. Vatem. Interpr. Svec. Spfikarl.
g ) A1 - bgavit. Quem legendi modum Interpr. Svec.
secutus est. Gualdo in paraphrasi metrica ]. c. ita:
”Barbarus horrescens sanctum retinere Libellum,
Vicinis coram, sepem suspendit ad unam.”

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.