200
ÏIT. VITA S. ANSCHARIÎ
nee accidisset, spatium non fuit Pagenses congregandi, quippe cum et Co
mes, qui eo tempore præfecturam loci illius tenebat, illustris vir Berna-
lius tunc deesset. Dominus vero Episcopus ibi positus cum his, qui ade
rant m urbe ipsa, vel in suburbio manentibus, primo quidem audito adven
tu eorum , locum ipsum continere voluit, donec majus eis veniret auxili
um: sed impellentibus Paganis, et civitate jam obsessa, cum eis resisti non
posse conspexit, quomodo pignora sanctarum reliquiarum asportarentur
praeparavit, sicque ipse, clericis suis huc illucque fuga dispersis, etiam sine
cappa sua vix evasit. Populi quoque a loco ipso exeuntes, et hac illac-
que palantes, plurimis aufugientibus, quidam capti, plerique etiam perem
pti sunt. Denique hostes, arrepta civitate, et omnibus, quæ in ea vel in
vico proximo erant, spoliatis, cum vespertino tempore eo adventassent,
noctem ipsam cum sequenti die et nocte ibi consederunt. Sicque succensis
omnibus ac direptis egressi sunt u ). Ibi Ecclesia miro opere magisterio
Domini Archiepiscopi constructa, una cum claustro Monasterii mirilice
composito, igni succensa est. Ibi Bibliotheca v)> quam Serenissimus jam me
moratus Imperator eidem Patri nostro contulerat, optime conscripta, una
cum pluribus aliis libris igni disperiit. Sicque omnia quæ inibi, aut in Ec-
c esiasticis ministeriis, aut in aliis thesauris et facultatibus habuerat, aut
f eprædatione, aut igne, aut hostili impetu direpta sunt, ut quasi nudum
eum dimiserint. Quippe cum pene nihil exinde prius elatum sit, nec
tunc quidem aliquid subvectum, nisi quod quisque fugiens casu arreptum
forsan exportare potuit. Pro quibus omnibus Dominus et Pater sanctissi-
mus nullatenus vel animo molestabatur, vel labiis peccavit; sed cum o-
mma fere, quæ ab mitio Episcopatus aggregare, vel in fabricam ædifici-
orum componere potuerit, uno velut momento perdiderit, illud beati Job
sæpius verbis replicabat: Dominus dedit, Dominus abstulit, sicut Domi
no placuit, ita factum est, sit nomen Domini benedictum.
CAPUT XV.
Gautberti Exilium .
His itaque ita peractis, cum Dominus Episcopus cum suis in multis
esset pressuris et calamitatibus, et fratres congregationis ejus, una cum san
ctis pignoribus pervaria loca circumeundo huc illucque vagarentur/et nus
quam sederent quieti, præ valente iniqui machinatione, contigit etiam dia
bolico instinctu, ut populus Sueonum furore zeli accensus præfatum Gaut
ier tum X Episcopum insidiose persequi coeperit; factumque est, ut ad domum,
in qua manebat, unanimi conventione pars quaedam populi, causa dire
ptionis irruerit, et nepotem quidem ipsius, Nitar dum nomine, gladio per
emerit, et odio Christiani nominis percussum, Dei, ut credimus, Mar
tyrem fecerit y). Ipsum vero cum exteris sociis, qui simul aderant, liga-
u) Devastationem urbis ITamburgemis a Nordman-
liis, ex Annalium vetustorum testimonio, ad an. 845
refert Langebek, p. 455. Adanuis Brem. vero an. 84ö
liabet, et rem ita explicat: ”Nordmanni piraticis ex
cursionibus usquequaque degrassati, per Albiam vecti
Hanunaburg incenderunt. Excidium Ilammaburg historia
uon tacet Francorum et privilegia Romanorum. Hoc, ut
ajunt, factum est anno Luthcwici Senioris aiino Jiovis-
simo (b. e. an. 84o). Dani et cæteri , qui trans Dani-
am sunt, populi ab historicis Francorum omnes Nord
man ni vocantur. Ad. Brem. ap. Lindenbr. p. 5j. Da
ni, Svevique, quos lbeotisci Nortman, id est Aqui-
lonares appellant. Ex Hariulfb, DuChesne, II. p. 356.
Forte per Bibliothecam Leie intelligenda Biblia
verunt,
Sacra, quo sensti vox sæpius apud veteres océurrit*
cfr. Langebek, p. 52q.
x) Ed. Colon. Simonem. Ita Interpr. Svec.
f) Annus martyrii illustratur ex Annal. Corbeiens:
ap. Leibnitz, 11. p. 296, ubi legitur: ”Anno 832 Ni-*
th ardus noster primus in S ve ci a Mar tyr.’* Lan
gebek vero præoptat an* 845, scii, annum excidii Ham-
burgensis, testimonio suffultus Remberli, apud quem ta
men disLinctio temporum obscura est, ut jam pridem
observavit Adamus Brem. llisce utrinque judicatis no
bis non persuadere possumus, Gautbertum, præ ter mo
rem, per tria ferme lustra, scii. ab. an* 831, ad ani 845
in Svecia commoratum fuisse. Cfr, supra p. 1^8.