III. VITA S. ANSCHARIT
198
pius viderat, et Diabolico deceptos errore dolebat, ferventissimo ardebat
desiderio, et pro Christi nomine se suaque omnia ad salutem gentium tra
dere cupiebat. Cui etiam Dominus Imperator locum unum ultra Al
biam, qui vocatur Welanao ©), dederat, ut quotiens illas in partes perge
ret, locum subsistendi ibi haberet. Multotiens itaque ipse ad eundem
venit locum, et pro lucrandis animabus multa in Aquilonis partibus dis
pensavit, ac plurimos religioni Christianorum adjunxit, atque in fidei Ca
tholica roboravit p).
CAPUT XIII.
Gautberti Episcopi in Svecicm adventus.
Verum post ordinationem Domini et Patris nostri Anscharii supe
rius comprehensam, visum est illis de eadem Legatione inter se confe
rentibus, necessarium esse, ut aliquis illi ordinaretur adjutor, qui in parti
bus Sueonum Ministerii Episcopalis officio fungeretur, quoniam in regione
tam longe posita praesens adesse deberet Pontifex, et ipse solus ad u-
trumque locum minus sufficeret. Cum consensu itaque et voluntate prae
dicti Imperatoris venerabilis Ebbo quendain propinquum suum Gautber-
tum nomine, ad hoc opus electum et Pontificali insignitum honore, ad
partes direxit Sueonum j cuique ministeria Ecclesiastica et necessarios sum
ptus, tam ex sua, quam ex datione Regia, abunde tribuit, eumque quasi
vice sua quidem praedicandi officium prius auctoritate Apostolica susee-
»pit, Legatum in Gentibus Sueonum esse constituit q). Cui etiam postea cle-
mentissimus Augustus, suggerente venerabili Praesule Ebbone, cellam,
quam ipse in loco memorato Welanao construxerat, quasi locum refrigerii r)
tradidit, ut scilicet ad ipsius ministerium officii perpetua stabilitate deser
viret. Praedictus itaque G autber tus, quem ipsi consecrantes honore Apo-
stolici nominis Simonem vocaverunt /), ad partes veniens Sueonum hono
rifice et a Rege, et a populo susceptus est, cœpitque cum benevolentia
et unanimitate omnium, Ecclesiam inibi fabricare, et publice Evangelium
fidei prædicâre. Fiebatque gaudium salutis Christianis ibi degentibus, et
de die in diem numerus credentium augebatur.
CAPUT XIV.
Hamburgum combustum.
Interim quoque Dominus et pastor noster in Dioecesi sibi commissa,
et in partibus Danorutn strenue suum implebat officium, et exemplo bonae
conversationis multos ad fidei gratiam provocabat. Coepit quoque ex gen
te Danoruin atque Slavorum nonnullos emere pueros, aliquos etiam ex
captivitate redimere, quos ad servitium Dei educaret. Quorum quosdam
hic secum retinuit, quosdam vero ad cellam praedictam Tur holt nutrien
dos posuit: fueruntque cum eo hic ex societate Vestra sancti Patres nostri
et Magistri, quorum doctrina et institutione feliciter nobiscum religionis
divinæ crevit opinio. Verum cum haec in utraque parte laudabiliter et Deo
digne agerentur, contigit ex improviso piratas advenientes, Hammabur-
gensem civitatem navigio circumdedisse. Quod cum inopinate et subita-
o) Welna s. Weltiau, hodie Miinsterdorf, pro
pe Itzehoam iit Stormaria. cfr. Langebek, p. 35a.
p ) De Ebbone cfr. Celsius, p. ig5, Miinter, p. 238.
(/) Gautbertus 1. Gosbertus, nepos Ebbonis (Ad.
Brem.) primus Sveonum episcopus, in hasce regiones
nee
an. 83 i profectus est, et paucos post annos expulsus, v.
iuii a p. 200 . I andern Episcopus Osnabrngensis ob. circ.
838, cfr. Möser, Osnabr. Gesch. 1. p. ig5.
r) Ai. Refugii, Interpr. Svec. Tilflyilse.
j ) Ed. Colon. Quem ipse consecrans ... vocavit.

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.