196
III. VITA S. ANSCHARII
Post obitum itaque tantæ memoriæ Augusti, iïlio ejus supradieto, videlicet
Imperatore Ludovico, in sede regni ejus collocato, suggerentibus quibusdam,
partem illam Provinciae, quae ultra Albiam erat, in duo divisit, et duo
bus vicinis Episcopis interim commendavit. Non enim satis attendit Patris
sui super hoc constitutionem, aut certe omnimodis ignoravit. Ista vero
taeta occasione, qua jam fides Christi in partibus Danorum atque Sueo-
num, per gratiam Dei fructificare coeperat, cognito Patris sui voto, ne quid
ejus studii imperfectum remaneret, una cum consensu Episcoporum ac
plurimo Synodi conventu, in praefata ultima Saxoniæ regione trans Albiam
in civitate Hammaburg sedem constituit Archiepiscopalem, cui sub
jaceret universa Nordalbingorum Ecclesia, et ad quam pertineret omnium
Regionum Aquilonarium potestas, ad constituendos Episcopos sive Pres
byteros, in illas partes pro Christi nomine destinandos. Ad hanc ergo
sedem Dominum, et Patrem nostrum sanctissimum Anscharium praedi
ctus Imperator solemniter consecrari fecit Archiepiscopum per manus
Drogonis Metensis Præsulis et summae sanctæque Palatinae dignitatis
tunc Archicapellani, astantibus Archiepiscopis, Ebbone Remensi, Hetti
Treverensi, et Otgario Maguntiacensi, una cum pluribus aliis in conven
tu Imperii Praesulibus congregatis, assistentibus quoque et consentientibus
ac pariter consecrantibus Hilingaudo et Wilderico Episcopis#), a qui
bus jam dictas Parrochiæ illius partes commendatas receperat. Et quia
Dioecesis illa in periculosis fuerat locis constituta, ne propter Barbarorum
imminentem saevitiam aliquo modo deperiret, et quia omnimodis parva
erat, quandam cellam in Gallia, Turholt vocatam A), ad eandem sedem
perpetuo servituram, ejus Legationi tradidit.
CAPüï XII.
Legatio ad gentes Septentrionales.
Et ut hæc omnia perpetuum suæ stabilitatis retinerent vigorem,
eum honorabiliter ad sedern direxit Apostolicam, et per Missos suos, ve
nerabiles Bernoldum et Ratoldum Episcopos i), ac Geroldum illu
strissimum Comitem, omnem hanc rationem sanctissimo Papæ Gregorio
intimari fecit confirmandam. Quod etiain ipse tam Decreti sui auctori
tate, quam etiam Pallii datione, more praedecessorum suorum roboravit k),
atque ipsum in praesentia constitutum Legatum in omnibus circumquaque
gentibus Sueonum, sive Danorum, nec non etiam Sclavorum, aliarumque in
Aquilonis partibus gentium constitutarum, una cum Ebone Remensi Ar-
chiepiscopo, qui ipsam Legationem ante susceperat, delegavit: Et an
te corpus et confessionem S. Petri Apostoli, sibi suisque successoribus vi
cem suam perpetuo retinendam publicamque evangelizandi tribuit au
ctoritatem. Et ne horum quicquam in futurum irritum fieret, omnem
resistentem ac contradicentem, vel quolibet modo his sanctis studiis
piissimi Imperatoris insidiantem anathematis mucrone percussit, atque per
petua ultione reum diabolica sorte damnavit. Porro, ut praemisimus, ea
dem Legatio, auctoritate Paschalis Papæ, Eboni Remensi Archi episcopo
prius commendata fuerat l). Siquidem ipse divino, ut credimus, afflatus
spiritu, pro vocatione Gentium, et maxime Danorum, quos in palatio sæ-
p) Ille Episcopus Verdensis. Hic Bremensis.
//) I11 vicinio oppidi Brügge Flandriæ.
i) Ille Episcopus Argentoratensis. Hic Suession
/ o au. , i Devis
p. 5, Staphorst, i. p. 3i. Mün ter, Kirch. Gesch. 1. p. 5 7 ß.
1 ) Bulla Paschalis I. de an 822, ap. Spegel, Ship-
hors!;, Munter, 1. c . Celse, Bullar, p. 5 .
pius
l) Bulla Gregorii IV. de an. 832 , ap. Spegel, Bevis
sis. (S o i s s o n s).

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.