III. VITA S. ANSCHARII
194
atque consensu dedit eis licentiam ibi manendi, et Evangelium Christi
ibi prædicandi; concessa libertate, ut quicunque vellent, eorum doctrinam
expeterent. Itaque alacri corde servi Dei videntes prospere sibi ea quæ
optaverant successisse, populis ibi constitutis verbum salutis annunciare
coeperunt. Plures quoque erant, qui eorum Legationi favebant, et doctri
nam Domini libenter audiebant. Multi etiam apud eos captivi habeban
tur Christiani, qui gaudebant jam tandem se mysteriis divinis posse par
ticipare. Probatumque est ita omnia veraciter constare, sicuti Missi ipso
rum Serenissimo Caesari innotuerant, et baptismi gratiam nonnulli devote
expetebant. Inter quos etiam Præfectus vici ipsius et Consiliarius Regis,
admodum illi amabilis, Herigarius nomine, sacri baptismatis donum
suscepit, atque in tide Catholica firmissimus extitit. Ipse namque in hæ-
reditate sua non multo post Ecclesiam fabricavit, et in Dei servitio semet
ipsum religiosissime exercuit. Hujus viri diversa extant praeclara insignia,
et ejus invictæ fidei inulta probantur indicia, quæ in sequentibus eviden
tius exponemus.
CAPliT XI.
I
Archiepiscopntns Hamburgensis .
Peracto itaque apud eos altero dimidio anno c), præfati Servi Dei,
eum certo suse Legationis experimento et cum literis, regia manu, more
ipsorum deformatis d), ad Serenissimum reversi sunt Augustum. Qui ho
norifice et cum maxima pietatis benevolentia ad eo suscepti, narraverunt
ei, quanta Dominus secum egerit, et quod ostium fidei in illis partibus ad
vocationem gentium patefactum fuerit. Hoc itaque devotissimus audiens
Imperator, immenso laetificabatur gaudio, pariterque recolens, quæ jam
olim apud Danos circa Dei cultum concepta fuerant, et laudes ac gratias
omnipotenti Deo referens, ardore fidei succensus, quærere coepit, quomodo
in partibus Aquilonis in fine videlicet Imperii sui sedem constituere pos
set Episcopalem, unde congruum esset Episcopo ibi consistenti, causa
praedicationis illas frequentius adire partes, et unde etiam omnes illae
barbarae nationes facilius uberiusque capere valerent divini mysterii sa
cramenta. Cum itaque pro hujusmodi sollicitudine cura vigilanti instaret,
quibusdam fidelibus suis referentibus, ei innotuit, quod quando gloriosae
memoriae pater suus Carolus Augustus omnem Saxon i am ferro perdo
mitam, et jugo Christi subditam, per Episcopatus divisit, ultimam par
tem ipsius Provinciae, quæ erat in Aquilone ultra Albiam, nemini Epi
scoporum tuendam commisit, sed ad hoc reservare decrevit, ut ibi Ar-
chiepiscopalem constitueret sedem, ex qua, Domini gratia tribuente, etiam
successio fidei Christianae in exteras proficeret nationes. Qua de re primi
tivam etiam ibi Ecclesiam per quendam Episcopum Galliae Amalha-
rium nomine consecrari feeit. Postea quoque ipsam Parrochiam e) cui
dam Presbytero Heridac nomine specialiter gubernandam commisit,
nec omnino voluit, ut vicini Episcopi aliquid potestatis super eum
locum haberent. Quem etiam Presbyterum consecrari disposuerat Epi
scopum, sed velocior ejus de hac luce transitus, hoc ne fieret, impedivit.
Post
c) Anno integro (ita Ad. Brem.) cum dimidio, sua manu monogramma adposuit. De litteris manu R.
quod recte dedit Interpr. Svec. halftannat år. Biörnonis more Sveonum deformatis, perperam expli-
d) H. e. formatis, cfr. Du Cange. Scii, litteris, ab cat Langebek, impio etiam nostratium plures.
Anschario «jusque sodali, more ipsorum formalis, Rex e) Scii. Hamburgensem.

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.