Full text: Scriptores Rerum Svecicarum Medii Aevi (Tomas 2)

ERICÎ OLAI 
5 
Tom, Jit 
2. 
thedrales, sîve principales ecclesiæ designantur. Quæ mysteria in cœlesti 
visione nominata non ita fuissent notanter expressa , nisi singulariter a Deo 
prævisa fuissent, et antecedenter elefta. Fundatur igitur, exsultatione 
nniversæ terræ, Catholica per orbem ecclesia, quæ est civitas Regis magni, 
in omni loco quem elegerat Dominus, in monte videlicet sanfto ejus, qui 
est mons Sion, h. e. Sion nomine appellatus etiam apud latera aquilonis. 
Exstat enim in lateribus aquilonis Regio quaedam amplissima, Gothia 
quidem famosius, sed Suecia nunc vulgarius nominata, in cujus quasi me 
dio locus quidam amoenus et eminens, tanquam insignior ob sui decentiam 
in caput Regni a primo mox regionis incolatu post diluvium exstiterat 
constitutus. Est enim locus ipse multorum in circuitu fontium scaturi 
gine circumfluus, habens a latere fluvium quendam labentium omniquaque 
decursus aquarum in se colligentem, et in stagnum juxta positum c) defe 
rentem; in circuitu vero ac ambitu longe patente florigerorum camporum 
distensam planiciem, d ) unde adventantibus a longe, facilis loci largitur 
aspectus. Cui e regione trans fluvium ipsum insignis admodum civitas ob 
loci frequentiam est fundata. Locus autem a primordio nativa lingua proprie 
Upsala e) dicebatur; sed postmodum eliminata deorum spurcitia, et aedi 
ficata ibidem Sanctæ Trinitatis ecclesia, mons Domini deinceps est voca 
tus. In hoc igitur monte et loco tam celebri a tempore nativitatis 
Abrahæ Patriarchae cultus Deorum invaluit. Cum jam circa quartam 
conjunctionem maximam h. e. a diluvio totius orbis annis nongentesimo 
quinquagesimo octavo, vel circiter, magnae regnorum cultusque divinalis 
mutationes fierent, incipiente tunc Magica et Idololatria, Nino, Beli fi 
lio, totius Asiae, exceptis Indis, imperium occupante, qui idolorum ini 
tium/) patris imagine introduxit, et Zoroastre mago, Bactrianorum g) 
Rege ac magicæ artis inventore, hanc suam insaniam provehente h). 
Erat in monte praefato templum mirificum multa ambitione constru 
ctum, auroque tectum, in quo trium Deorum ereetæ imagines habeban 
tur, quorum haec erant nomina: Thoor, Odhin et Frigh, collateraliter 
quidem in triclinio collocati; sed Thoor tanquam potentissimus et sum 
mus Deorum, in medio et aliis altior residebat, imagine pueri nudi, dex 
tera quidem sceptrum, sinistra vero VII stellas praeferentis,insignis i). Hos 
tres Deos Suecorum populus mira affectione venerabatur, sed diversa ra 
tione singulos. Nam pro pluvia ct aura necessaria invocabant Thoor, tan 
quam potentem in sublimi, cujus etiam patrocinio se sperabant ab incom 
modis impressionum nocivarum, ut puta a tonitruo, tempestatibus, fulmine, 
grandine conservari; cui singulis hebdomadarum quintis feriis per suos depu 
tatos sacerdotes sacrificia offerebant, a quo etiam dies illa dicta est Thoors- 
dagh usque in praesentem diem. Secundum vero s. Odhin, pro dan 
da et conservanda eis pace, et vita tranquilla colebant: quem etiam contra 
hostes pugnaturi pro victoria invocabant, quartam feriam ei pro libami 
nis 
g) Cod. 2. Baccanoruin. 
h) Ex Eusebio et Isidorn Hispal, hserc de- 
sumsis.se videtur Auctor. Cfr. Eusebii Chron» 
Lib. Post, in Præfat. lsidori Chron, Lib. 1. 
i) Verbotenus ex Chron. Prosaico v. supra T. I. 
p, a4a, cum quo consentit Chronico« Rhythmi 
cum. Minus 1. c. p, 262 . 
c ) Hoc stagnum adhuc reliquias suas habet, 
nomine Ôfrci och Nedra Foret insignitas. 
d) Campus a latere amnis Salensis, Fyris å, 
late patens antiquitus Fyriswall dictus. 
e) Messenius heic ut semper, contra codicum 
fidem, legit Uhsalci. Desitu et vocabulo vid. pa- 
ullo inferius. 
/') Cod. 2 . convicium.
	        

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.