Full text: Scriptores Rerum Svecicarum Medii Aevi (Tomas 2)

TIT. VITA S. ANSCHARII 
T92 
mentis raptus, videbat immensi luminis claritatem super solis radium de 
coelo emissam se circumfulsisse; cumque miraretur quid hoc esset, vox 
quoque pene similis illi, quam in prima visione se audisse narraverat, 
facta est ad eum, dicens: Dimissum est peccatum tuum. Cui ille, divino, 
ut credimus, spiritu afflatus, respondit, dicens: Domine, quid vis ut fa 
ciam? et iterum vox sonuit, dicens: Vade, et annuncia Gentibus verbum 
Dei. Hanc itaque visionem servus Dei pertractans animo, lætus gaudebat 
in Domino, videns jam ex parte completum, quod sibi imperatum luerat, 
et ad majorem laboris sui cumulum etiam Sueonibus verbum Dei an- 
nunciare cupiens. 
CAPUT IX. 
Iter in Sveciam. 
Cum itaque ante praesentiam Caesaris adductus, interrogatus ab eo 
fuisset, utrum Legationem illam suscipere vellet? libera voce respondit: 
se paratum ad omnia, quæ illi pro Christi nomine sua auctoritate decre 
visset injungere. Tunc Dei ordinante providentia, socium illi ex Vestra 
fraternitate venerabilis Abbas invenit, nomine Withmarum, tanto operi 
satis condignum et voluntarium. Porro cum Herioldo esse disposuit Pa 
trem devotissimum Gislemarum, fide et operibus bonis probatum atque 
in zelo Dei ferventissimum. Suscepit itaque Legationem sibi a Cæsare in 
junctam, ut in partes iret Sueonum, et probaret, utrum populus ille ad 
credendum paratus esset, sicut Missi supradicti innotuerant. In qua lega 
tione quanta quamque gravia perpessus sit mala, melius ipse, qui interfuit, 
praedictus Withmarus intimare poterit. Nobis hoc tantum narrasse 
sufficiat, quod dum in medio fere essent itinere, in piratas offenderunt. 
Et cum negotiatores, qui cum eis ibant, se viriliter defenderint, et primo 
quidem victoriam ceperint, in secundo tamen ab eisdem piratis devicti ac 
superati sunt, ita ut naves et omnia, quæ habebant, eis tulerint, et ipsi vix 
pedibus ad terram fugientes evaserint. Ibi itaque et munera Regia, quæ 
illuc deferre debuerant, et omnia quæ habuerant perdiderunt; excepto 
parvo, quod forte prosilientes e navi secum auferre et asportare poterant. 
Inter quæ et pene quadraginta libros y), quos ad servitium Dei sibi aggre 
gaverant, illis diripientibus, amiserunt. 
CAPUT X. 
Annuntiatio Evangilii in Svecia. 
Hoc itaque facto, cum quidam reverti, quidam in antea ire dispo 
nerent, servus Dei a cepto itinere, nulla ratione fiecti potuit, quin po 
tius in Dei ponens arbitrio, quid illi contingeret, nequaquam redire dispo 
suit, antequam nutu Dei dignosceret, utrum in illis partibus licentia præ- 
dicandi fieri posset. Cum gravi itaque difficultate pedibus hic per longis 
simam viam incedentes, et ubi ingruebat, interjacentia maria navigio trans 
euntes, tandem ad portum regni ipsorum, qui Byrca dicitur, pervene 
runt; ubi benigne a Rege, qui Bern vocabatur suscepti sunt 2), Missis 
ejus referentibus, qua de causa advenerint. Cognita itaque legatione eorum, 
et cum suis de hujusmodi negotio pertractans fidelibus, omnium pari voto 
atque 
y) tn numero forsitan error. Omissa librorum ra- z) Breviarium Strengenense, de Ansgario: 
ritate et caritate, tanta moles cum ratione itineris vix ”Tribulatus ex labore, BirCam tandem attigit, 
conveniebat. Apud Interpr. Svec. desunt. Quem Rex 13 ero cum honore reverenter colligit.’!
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.