III- VITA S. ANSCHARII
19°
stere non poterat, dedit ei memoratus Augustus ultra Albiam benefi
cium, ut si quando ei necessarium esset, ibi subsistere posset. Præfati ita
que servi Dei, cum eo positi, aliquando inter Christianos, aliquando inter
Paganos constituti, coeperunt verbo Dei insistere, et quoslibet poterant ad
viam veritatis movere. Multi etiam exemplo et doctrina eorum ad fidem
convertebantur, et crescebant quotidie, qui salvi fierent in Domino. Ipsi
quoque divino inspirati amore, ad promulgandam devotionis suæ religio
nem, cœp erunt curiose pueros quaerere, quos emerent, et ad Dei servitium
educarent. Fræfatus quoque Herioldus ex suis aliquos sub eorum cura
erudiendos posuit. Sicque factum est, ut Scholam inibi parvo tempore
statuerint duodecim, aut eo amplius, puerorum. Alios quoque hinc inde
sibi asciverunt servi tores et adjutores; cœpitque eorum fama et religio in
Dei nomine fructuosius crescere. Cum itaque in hoc sancto proposito
biennio aut eo amplius morarentur, contigit jam dictum fratrem Aut-
bertum infirmitatis gravari molestia. Qua de causa inde ad Novam
Corbe jam deductus, languore diutino ingravescente, felici, ut credimus,
transitu in tempore Paschæ, sicut et ipsi ante a Domino revelatum fuerat,
diem inibi clausit extremum.
CAPUT vm.
yjposiolatus Svtcice.
Interim vero contigit Legatos Sveonum ad memoratum Princi
pem venisse Ludo vicum, qui inter alia legationis suae mandata clemen
tissime Cæsari innotuerunt, esse multos in gente sua, qui Christianae Re
ligionis cultum suscipere desiderarent; Regis quoque sui animum ad hoc
satis benivolum, ut ibi sacerdotes Dei esse permitteret, tantum ejus mu
nificentia mererentur, ut eis praedicatores destinaret idoneos u). Quod re-
ligiosissimus audiens Imperator, plurimum exhilaratus, denuo quaerere coe
pit, quos in illas partes dirigeret, qui probarent, utrum populus ille ad
credendum paratus esset, sicuti missi illi intimaverant, et cultum Reli
gionis Christiana: illis tradere inciperent. Unde factum est, ut iterum cum
memorato Abbate Vestro Serenissimus Imperator tractare coeperit, si quem
forte de suis Monachis invenire posset, qui pro Christi nomine in illas
partes ire vellet, aut certe qui cum Herioldo moraretur, et is, qui cum
eo erat, servus Dei Anscharius illam susciperet legationem. Qua de re
contigit, ut regio jussu ab hinc ad Palatium vocaretur; eique denuncia-
tum est, ne se tardaret o), antequam ad praesentiam Imperatoris veniret.
Vir autem Dei, ad quid vocaretur praenoscens, coepit toto cordis fervore
in amore Dei exardescere, et omne gaudium existimare, si lucrandis sibi
animabus liceret insistere. Si quid quoque in hujusmodi profectione con-
trarietatis sive adversitatis ei potuisset accidere, proposuit animo patienter
tolerare pro Christo, nihilque dubietatis in corde pro tali gerebat opere;
quoniam visionis divinae, quam ante praeviderat, consolabatur munere.
Siquidem tempore supradicto, eum apud Vos moraretur, et jam duabus
visionibus cœlitus inspiratus haberetur, quadam nocte visum est ei, quod
devenisset in quandam domum, ubi plures ex ordine praedicatorum x) ad
praedicandi officium praeparati astabant, coram quibus subito in excessu
mentis
v) An. 828. cfr. quas monet Celsius, KyrkoII. p. 254. quorum Ordo tempore Anscliarii non institutus fuit. Kem-
t>) Ita Langebek. AI. raderet, traderet. bertus solummodo sacerdotes seu praedicatores in gene-
x) Interpr. Svec. oscitanter Dominicanos nominat, re intelligit.

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.