Full text: Scriptores Rerum Svecicarum Medii Aevi (Tomas 2)

ÏII. VITA S. ANSCHARII 
188 
quaquam reniti ausus sum, imo totis viribus exopto, ut mihi ad hoc co 
pia detur eundi, nullusque ab hac intentione mentem meam poterit im 
mutare. Tunc praefatus frater ei respondit: Et ego te nunquam patiar 
solum ire, sed pro Dei amore tecum proficisci cupio, tantum ut Domini 
Abbatis mihi licentiam impetres. Firmata itaque inter eos conventione 
hac religiosa, redeunti Abbati ipse obvius astitit, et quod sibi socium in 
ventum haberet, qui hujus profectionis comes esse voluntarius vellet, in 
dicavit. Cujus personam cum Abbas inquireret, et ille fratrern Autber- 
tum nominaret, multo miraculo obstupuit, nequaquam putans eum, qui 
et nobilis prosapiae in seculo, et apud eum tunc familiaris, ac post ipsum 
domus ejus Procurator habebatur, talia velle. Advocatum tamen eum su 
per hoc interrogavit. Qui respondit, nequaquam se pati posse, ut ille solus 
iret; sed pro Christi nomine se velle ei solatio et adjutorio fieri, si suam 
et fratrum haberet licentiam. Cui Dominus Abbas se daturum licentiam, 
si ille spontanee hanc profectionem eligeret, respondit. Nullum tamen eis 
ex familia sua comitem ad obsequium servitii deputaturum, nisi forte ipsi 
aliquem ad hoc provocare possent, ut sua sponte cum eis ire vellet. Hoc 
autem venerabilis Abbas non de inafFectione faciebat, sed quia abomina 
bile eo tempore et injustum videbatur, ut quis invitus inter paganos con 
versari cogeretur. 
CAPUT VII. 
Iter in Daniam. 
Post hæc itaque ambo deducuntur ad Piegem q), quorum voluntati 
et desiderio ipse condelectatus, dedit eis ministeria ecclesiastica et scrinia 
atque tentoria r), cæteraque subsidia, quæ tanto itineri videbantur necessaria, 
et cum praefato Herioldo ire praecepit : denuncians, ut ejus fidei maximam 
impenderent sollicitudinem, eumque et suos, qui simul baptizati fuerant, 
pia exhortatione, ne ad pristinos reducerentur, Diabolo instigante, errores, 
continue roborarent; simulque etiam alios ad suscipiendam Christianam 
religionem verbo praedicationis strenue commonerent. Dimissi itaque ab 
Imperatore, nullum habuerunt socium, qui eis aliquid servitii impenderet, 
quoniam nemo ex familia Abbatis cum eis sua sponte ire, nec ille quen- 
quam ad hoc invitum volebat cogere. Herioldus quoque, cui commissi 
fuerant, adhuc rudis et Neophytus ignorabat qualiter servi Dei tractari 
debuissent. Sui quoque tunc nuper conversi, et longe aliter educati, non 
multa super eos cura intendebant. Cum gravi itaque difficultate hanc sus 
cipientes peregrinationem, pervenerunt Coloniam, ubi tunc temporis ve 
nerandus Antistes Hadeboldus, compatiens eorum necessitati, dedit eis 
navem optimam, ubi sua reponerent, in qua erant duæ mansiunculæ satis 
optime præparatæ. Hanc itaque praedictus Herioldus conspiciens, elegit 
ipse in eadem navi cum illis manere, ut ipse una, et altera illi potirentur 
mansiuncula. Sicque inter eos familiaritas coepit et benevolentia crescere; 
sui quoque exhinc servitium eis diligentius impendebant. Inde egressi per 
Dor st at um 0? vicina Fresonurn transeuntes, ad confinia pervenerunt 
Danorum. Et quia interdum pacifice in regno suo Herioldus Hex consi 
stere 
q) Scii. Imperatorem Lu do vi cum. hillichdom.’’ De Tentoriis loquitur Legenda S. Sig— 
r) Reliquiaria 1. phylacteria. De S. Willehado nar- fridi, in Benzel. Monum. p. a3. 
rat Legenda, ap. Langebek I. p. 362: ”De hilglie man s ) Emporium Batavorum olim celeberrimum , prope 
hadde hengende over sinem liaise ein Sclirijn mit Ultrajectum s. Utrecht.
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.