i8 G
IIT. VITA S, ANSCHAIIII
sui lines repeteret ’ cœpit diligentius quaerere, si quem inveniret sanctæ de
votionis virum, qui cum eo ire posset, eique continuo adhaereret, fieretque
illi et suis,ad corroborandam suscipiendamque fidem Domini, magister do
ctrinae Salvatoris. De hoc itaque praedictus Augustus in publico conventu
optimatum suorum a), cum sacerdotibus, cæterisque fidelibus suis tractare
cœpit, ut sibi aliquem ad tale opus et voluntarium et condignum inve
nirent, sollicitius omnes rogare. Quod cum universi abnuerent, nullatenus
se quenquam scire dicentes tantae devotionis virum, qui peregrinationem
tam periculosam pro Christi nomine suscipere vellet. Extitit tunc tem
poris venerabilis Abbas Monasterii Vestri Walo, qui Imperatori dixit, u-
num se scire Monachum in Monasterio suo, qui multo ardore circa divi
nam religionem ferveret, ac pro Dei nomine inulta pati desideraret. Cu
jus quoque pariter institutionem ac mores laudavit, et quod ad hoc opus
esset satis idoneus, indicavit; sed tamen se nescire testatus est, utrum ad
hanc peregrinationem tolerandam voluntarius esset. Quid plura? jubente
Rege evocatur ad Palatium. Cui Abbas cuncta quæ acta dictaque erant si
mul retulit, et ad quid vocaretur, aperuit. Qui se ad Dei servitium in
omnibus, quæ ei causa obedientiæ injungerentur, paratum esse respondit.
Deductus itaque ad praesentiam Augusti, cum ab ipso interrogaretur, si
pro Dei nomine causa prædicandi in gentibus Danorum comes fieri vellet
Herioldi? Omnino se velle constanter respondit. Cui cum Abbas etiam
intulisset, nullatenus se tantum onus jubendo illi imponere; si ipse tamen
hoc sua sponte eligeret sibi gratum esse, ac suæ auihoritatis ei licentiam
dare. Quod ille nihilominus se eligere, et modis omnibus se perficere
velle respondit: Denique cum hæc publice protestaretur, essetque omni
bus cognitum, qui in domo conversabantur Abbatis, coeperunt multi tan
tam ejus admirari mutationem; quod relicta scilicet patria, et propinquis
suis, fratrumque, cum quibus educatus fuerat, dulcissima affectione o), alie
nas vellet expetere nationes, et cum ignotis et barbaris conversari. Mul
ti super eum hoc detestari et improperiis lacessere, quidam, a proposito
revocare conabantur: sed vir Dei in coepta voluntate immobilis permane
bat. Denique cum Abbas per singulos dies ad Palatium iret, ipse domi
residens consortia omnium fugiebat, et in quadam vinea juxta posita, so
litarium sibi locum eligens orationi et lectioni vacabat. Erat etiam tunc
quidam ibi cum Abbate frater Monasterii Vestri, nomine Autbertus, qui
cum eum nimis sollicitum ac tristem, et quotidie secretum ibi consistere
et nullius consortio vel colloquio uti videret, cœpit ei compati, et qua
dam die pergens ad locum, ubi in supradicta vinea solus sedebat, cœpit ab
eo inquirere, utrum veraciter peregrinationem illam vellet suscipere? Qui
sperans eum non compassione hoc, sed propter astutiam magis, inquirere
respondit: Quid vobis curae est super hoc? nolite mentem meam tali in
quisitione conturbare. Ille vero nihil omnino se deceptionis in hac re prae
tendere testabatur; sed magis veraciter scire velle, utrum ille in proposita
voluntate disponeret perseverare? Tunc ipse eongratulans ejus benevolen
tiae, respondit: interrogatus sum, si pro Dei nomine vellem inter gentes
ire paganas ad praedicandum Evangelium Christi p)? cui propositioni ego ne-
n) Conventus Ingelheimensis an. 826 celebratus
de quo cir. Duchesne, ]. c . [j. p. .±n Q
°) lutei près Svecus hic mentionem perperam fe
cit Matris, quam quinquennis amiserat Ansgarius, cfr.
qua-
Cap. 1. Per Fratres, cum quibus educatus est, suntintel-
ligendi Monachi Corbeienses.
P) Evangelium Christi : ”the Hälgho Länt.” Lectio
sacra, lexliis sacer, qui in concionibus recitatur.

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.