III. VITA S. ANS.CHARII
i84
tem diligens pro percussore suo nimium benigne intercesserit, patientiam
et benignitatem ejus divina remunerante pietate, inter Martyrum choros
deputatus est. Hoc autem tam celerius in hora mortis ejus ei demonstra
tum est, ita ut, dum in his adhuc moraretur, venerandus Pater Withmarusi),
qui cum eo scholam puerorum regebat, et hujus rei testis præsens adest,
cum pro hoc ipso ipsum excitans, obitum discipuli nunciaret, ille se hoc
ante scire responderit, quod profecto Domini gratia consolationis causa ei
videre concessit, ut quia pro hac re nimium tristabatur, ex pueri salute
mcestitiam sui relevaret animi. His ergo et aliis quam plurimis revela
tionibus et visionibus vir Dei coelitus inspiratus, quanta inter vos post-
modum sanctitatis gratia ac bonitatis excreverit, virorum, qui tunc affuere,
testimonio melius comprobabitur. Nobis autem, quæ apud nos gesta sunt,
narrare cupientibus, primo indagandum videtur, propter eos, qui hujus rei
forte minus conscii sunt, qua occasione a loco stabilitatis suae huc seces
serit, et cum apud vos Deo oblatus sit, ibique obedientiam promiserit,
quo instinctu ad has partes emigraverit, atque ad Episcopatus officium
apud nos sublimatus sit. Hoc autem scribere necessarium duximus, ne
forte levitati quis assignet, quod vir Dei, divinæ compunctionis instinctu
et peregrinationis amore, pro animarum salute suscepit.
CAPUT V.
Transitus in Corbeiam Novam.
Coeptum itaque est olim in his partibus, videlicet Saxoniæ, Mona
sterium fieri /), quod authoritate et magisterio Vestro, et primo fundatum,
et succedenti tempore, Deo donante, consummatum est, nomenque mutua
tum a loco habitationis Vestræ accepit, ut vocaretur Nova Corbeja. Ad
hoc Coenobium Dei famulus, una cum aliis fratribus vestris, primo directus
est, ut inibi officio fungeretur docendi. In qua re ipse tam probabilis et
acceptus est inventus, ut omnium electione publice in Ecclesia verbum
Dei populis prædicaret. Sicque factum est, ut ejusdem loci ipse primus
et Magister Scholæ et Doctor fieret populi.
CAPÜT VI.
Apostolatus Danice.
Post haec vero contigit, ut HerioIdus m) quidam Rex, qui partem te
nebat Danorum, ab aliis ipsius Provineiæ Regibus, odio et inimicitia con
ventus, regno suo expulsus sit. Qui serenissimum adiit Imperatorem L u-
dovicum, postulans, ut ejus auxilio uti mereretur, quo regnum suum
denuo evindicare valeret. Qui eum secum detentum, tam per se quam
per alios, ad suscipiendam Christianitatem cohortatus, quo scilicet inter
eos ita major familiaritas esse posset, populusque Christianus ipsi ac suis
promptiori voluntate in adjutorium sic veniret, si uterque unum Deum
coleret. Tandem, divina gratia tribuente, ad fidem convertit, et sacro bap
tismate perfusum, ipse de sacro fonte suscepit, sibique in filium adoptavit.
Quem cum iterum ad sua remittere vellet, ut ejus auxilio munitus regni
sui
£■) Al. Wichmarus et Wimarus, S. Anschario in iti
nere Svecicö an. 829 Socius. vici. Cap. IX. infra.
I) Nova Corbeia ædificari coepta est an. 822. cfr.
Du Chesne, Script. Francor. II. p. 347.
tn) Haraldus, cftgnomcnto Klak, Rex Jutias
australis, an. 826 Moguntiæ baptizatur. Cfr. Erm. Ni
gellum , de Baptismo Haraldi Regis, apud Fange-
bek, I. pag. 4 o 4 .