Full text: Scriptores Rerum Svecicarum Medii Aevi (Tomas 2)

I. CHRONICA 
4 
templum erigendum pro eultu divino, et ad sedem regni pro gubernanda 
republica et justitia ministranda, humano consilio et mortalium inventio 
ne electam, et non potius divino decreto pro tantis mysteriis ab aeterno 
praevisam, ut adveniens Mediator Dei et hominum salutem operaretur in 
medio terræ. 
Ut autem hujus tantæ gratiæ per totum mundum duceretur effe 
ctus, Romanum Regnum et urbem ipsam divina providentia praepara 
vit. Operi enim humanae salutis congruebat, ut multa regna uno confoe 
derarentur imperio, quatenus continuo congregatos populos praedicatio A- 
postolica inveniret, quos unius teneret regimen civitatis. Haec autem ci 
vitas ignorans suae provectionis auctorem, omnium paene gentium servie 
bat errori, dum omnium nationum deos colendos assumeret, ut quanto 
prius erat per diabolum alligata, tanto cognosceretur per Christum mira 
bilius absoluta. Cum enim XII. Apostoli imbuendum Christi evangelio 
mundum distributis sibi terrarum partibus suscepissent, beatissimus Pe 
trus, princeps Apostolici ordinis, ad arcem Romani destinatur imperii, ut 
cunctis simul nationibus, quae Romano regebantur imperio, lucem verita 
tis inferret, et in ea urbe anchoram totius firmitatis fidei figeret, quæ sub 
cultura omnium deorum foedissime laborabat. Hic enim conculcandae 
philosophiae opiniones: hic dissolvendae erant terrenae sapientiae vanita 
tes*. hic confutandi daemonum cultus: hic omnium sacrificiorum impietas 
destruenda, ubi diligentissime habebatur superstitione collectum quidquid 
usquam fuerat vanis erroribus institutum. Jam populos, qui ex circumci 
sione crediderant, docuerat: Jam Antiochenam ecclesiam, ubi primum 
Christiani nominis dignitas est orta, fundaverat: Jam Pontum, Gallaciam 
Cappadociam, Asiam, Bithyniamque legibus evangelicæ praedicationis im 
pleverat. Nec sic invenerat, ubi requiesceret pes ejus, nec in omni loco 
aetatis decurso tranquillum portum collocandae naviculae se putaverat in 
venisse, tamquam dicente spiritu: non hunc elegit Dominus, donec tro- 
pheum crucis Christi Romanis arcibus invexisset. Duplici igitur, secun 
dum ordinatissimam temporum dispositionem, instituto divinitus testa 
mento, ac per hoc, duplici sacerdotio existente, duo loca præcipua ritus 
et sacrificiorum exercendorum divinitus sunt electa. Pro ritu namque ve 
teris legis et Levitici sacerdotii, Hierosolima: pro ritu vero novae et Ev 
angelicæ legis ac sacerdotii Christi, secundum ordinem Melchisedech in 
stituti, Roma creditur, ut summa metropolis, a Domino ordinata. Sicut 
autem duo loca promissa, non quidem simul (una est enim columba mea) 
sed successive et pro suæ quævis legis ac sacerdotii decursu divinitus sunt 
assumta, ut sit nomen Domini ibi: et ut exinde, velut e medio paradisi 
flumina ad irrigandam universam ecclesiam, omnis di vinæ venerationis reli 
gio derivetur; sic alia quoque loca Episcopalium sedium et fundandarum 
ecclesiarum principalium a Domino creduntur electa, prout in Apocali- 
psi beato Johanni exstitit praemonstratum. Vidit enim in cœlo ostium a- 
pertum, i. e. decursum militantis eeelesiæ sibi divinitus revelatum. Et 
eece sedes posita erat, quia locus determinatus electus, ad quem, tam 
quam ad caput, universa respiceret ecclesiastica hierarchia, et in medio 
sedis et in circuitu quatuor animalia, hoc est, quatuor patriarchales ee 
elesiæ, ac deinceps in circuitu sedilia XXIV. quo numero universæ ca- 
the-
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.