III. VITA S. ANSCHARir
182
/t) Monasterium S. Petro dicatum erat.
i) Mansio: ”I/em an”, hem, hemvist.
CAPUT III.
Prcef tdura Schotee i » Vitiri Corbeia. Visiontt.
Post hæc vero, cum Magister fuisset Scholæ ad S. Petrum A), eundo
vel redeundo ad claustrum, consvetudinem sibi laciebat, in oratorio-S. Jo
hannis Baptistæ, precibus secretius insistere. Itaque post duos annos supe
rioris visionis, quadam nocte visum est ei, quod ad idem oratorium orandi
causa divertisset* cumque ab oratione surrexisset, ecce vir per ostium venie
bat, statura procera, Judaico more vestitus, vultu decorus, ex cujus oculis
splendor divinitatis velut ilamma ignis radiabat: quem intuitus, omni cun
ctatione postposita, Christum Dominum esse credebat, atque procurrens ad
pedes ejus corruit. Cumque prostratus in facie jaceret, ut surgeret imperavit"
cumque surgeret, et coram illo reverenter astaret, atque præ nimio splen
dore ex oculis ejus emicante, in faciem ejus intendere non valeret,blanda
voce locutus est ad eum, dicens: Dic, ait, iniquitates tuas, ut justificeris.
Cui Dei servus respondit: Domine, quid neeesse est tibi dicere, tu omnia
nosti, et nihil te latet. Ille autem subseqvutus: Scio, inquit, omnia, sed
ideo volo, ut confiteantur mihi homines peccata sua, ut remissionem ac
cipiant: Cui cum omnia, quae ab infantia gesserat, indicasset, et, illo post
hæc in oratione prostrato, ipse erectus astans dixit: Noli timere, ego sum,
qui deleo iniquitates tuas. Post hanc vocem, qui apparuerat, recessit. Et
vir Dei excitatus a somno, de fiducia remissionis peccatorum suorum con
fortatus, immenso tripudiabat gaudio.
CAPUT IV.
Fulbtrti cœdes. JVithmarut Comedor.
Quo etiam tempore contigit, quod Vestrae Reverentiae notissimum
est, ut quidam puerulus in schola, Fulbertus nomine, a socio suo tabula
percussus, usque ad mortem perductus sit. Pro qua re praedictus servus
Dei nimium tristis effectus est, quod sub cura Magisterii sui tanta negli
gentia sibi acciderit. Verum appropinquante hora exitus ipsius pueri, vir
Dei forte sopori deditus loculo incumbebat; cum ecce vidit in corpore et
in somnis animam ipsius a corpore sublatam angelico ministerio ad coelum
deferri; se quoque miro et ineffabili ministerio, Deo disponente, pariter co
mitari. Cumque coelorum secreta pénétrassent, pueri praefati animam in
quandam purpuream mansionem i) conspexit introduci, et ibi inter agmina
Martyrum collocari; ibique datum est ei agnovisse, quod, quia puer ille
vulnus sibi illatum satis patienter tulit, et animam fratris usque ad mor
tem

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.