Full text: Scriptores Rerum Svecicarum Medii Aevi (Tomas 2)

III. VITA S. ANSCHARII 
180 
rebant. Sed post reversionem ad corpus retinere nullo modo poteram. In 
ipso vero Orientis loco erat splendor mirabilis, lux inaccessibilis immensae 
claritatis, cui inerat omnis color pretiosissimus, omnisque jocunditas. O- 
mnes vero sociorum ordines, qui undique laetantes circumstabant, ab ipso 
gaudium hauriebant. Qui splendor tantae magnitudinis erat, ut nec initium 
ejus nec finem contemplari valerem, et circumquaque cum longe vel pro 
pe respicere possem, in ipsa immensitate luminis, quid intus haberetur, 
contemplari non poteram. Sed tamen superficiem cernerem, ipsum tamen 
Jesum credebam, de quo Petrus ait: In quem desiderant Angeli prospicere. 
Ab ipso namque claritas procedebat, ex qua omnis longitudo et latitudo 
sociorum illuminabatur. Ipse quoque erat in omnibus, et omnes in eo. 
Ipse omnes exterius circumdabat, ipse omnes interius satiando regebat, 
ipse superius protegebat, ipse inferius sustentabat. Sol vero et luna ne 
quaquam lucebant ibi, nec coelum ac terra ibidem visa sunt. Sed neque 
ipsa claritas talis erat, quæ oculos contemplantium impediret, sed quæ o- 
culos gratissime satiaret. Et cum Seniores sedentes dixerim, in ipso quo 
dammodo sedebant ; nam nihil corporeum erat ibi, sed erant cuncta incor 
porea, licet speciem corporum habentia et ideo ineffabilia. Circa sedentes 
vero splendor ab ipso procedens similis arcui nubium tenebatur^)* Cum ita 
que a præfatis viris coram hac immensitate luminis, ubi mihi majestas I)ei 
Omnipotentis, nemine monstrante, esse videbatur, præsentatus fuissem, vox 
svavissima, omni sonoritate clarior, quia mihi visum est omne secutum im 
plevisse, ab eadem majestate procedens, ad me lacta est, dicens: Vade et marty 
rio coronatus ad me revertere. Ad quam vocem omnis conventus sociorum 
Deum tunc laudantium conticuit, atque submissis vultibus adoravit. De 
nique, hæc vox a quo formata est, prorsus non vidi. Post quam vocem tri 
stis factus, quia ad seculum redire g) compellebat, sed revertendi promissione 
securus, cum prædictis ductoribus exinde remeabam. Qui mecum tam eun 
tes quam redeuntes, nihil locuti sunt, sed tamen pro affectu in me respi 
ciebant, quemadmodum mater unicum filium contemplatur. Sicque ad cor 
pus redii. In eundo vero ac redeundo, nec labor erat, nec mora, quia quo 
tendebamus, statim aderamus. Et licet aliqua visus sum de tanta dulcedine 
dulcedinum enarrasse; lateor tamen, quia nequaquam stylus tanta exprimere 
potuit, quanta animus sentit, sed nec ipse animus sentit, ut fuit: quia il 
lud esse mihi videbatur, quod oculus non vidit, nec auris audivit, nec in 
cor hominis ascendit.” Ex hae itaque visione, quam sicut ipse dictaverat, 
verbis illius enarravimus, præfatus servus Dei perterritus et consolatus 
coepit se sollicitius in divino timore exercere, bonisque operibus de die in 
diem ardentius inhserere, spemque de Dei misericordia præsumere, quam 
qualibet ipse disponeret occasione, ut ad palmam martyrii posset pertin 
gere. Quod tamen, quia corporaliter gladio imminente non contingit, qua 
liter in mortificatione crucis, quam jugiter in suo corpore pro Christi no 
minis honore portavit, Deo miserante completum est, cum de obitu ejus 
narrare inceperimus, explicabimus. 
CAPUT 
f) Lacunam apud Ömhiclm. restituit Langebek. g) Ati seculum redire: "Koma til JVårdhlena 
Ad textum pertinere Versio Svecana insuper comprobat, (verlden) ighen
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.