T. TI. VITA $. AN SCII AUI T
I78
111'agna prudentia regna laudabiliter gubernasse judid'arat. Dr tanti itaque
Impera loris excessu ipse nimio terrore perculsus, rursus ad se coepit redire,
ei admonitionis sanctae Dei genitricis ad memoriam verba reducere. Sicque
postposita omni levitate, compunctionis divinæ coepit amore langvescere,
totumque se in Dei servitutem convertens, orationi et vigiliis atque ab
stinentiae operam dedit. Cumque his virtutum excerciiiis verus Athleta
Domini insisteret , atque in hac gravitate permanenti mortuus illi mundus
fieret, el ipse inundo. Adveniente die Pentecostes, gratia Spiritus Sancti,
quae in eadem festivitate super Apostolos effusa est, mentem illius, ut cre
dimus, illustravit atque exhilaravit. Visum est illi eadem nocte, casu su
bitaneo mori debere, et in ipso mortis articulo Sanctum Petrum Apostolum
et Beatum Johannem Baptistam in adjutorium sibi invocasse; cumque ani
ma, ut ipsi videbatur, egrederetur a corpore, ac statim in aliam pulcher
rimam speciem corporis omni mortalitate carentis appareret, sub eodem
momento mortis et admirationis, apparuerunt praefati viri. Quorum unus
erat senior, cano capite, capillo plano et spisso, facie rubenti, vultu sub
tristi c), veste candida et colorata, statura brevi, quem ipse S. Petrum esse,
nemine narrante statim cognovit. Alius vero juvenis erat statura proce
rior A), barbam emittens, capite subfusco atque subcrispo, facie macilenta,
vultu jocundo, in veste serica, quem ille S, Johannem omnino credidit.
Hi itaque eum undique circumsteterunt. Porro anima ejus egressa, statim,
in immensa claritate, qua totus mundus implebatur, sibi videbatur esse:
per quam claritatem illum nullatenus in aliquo laborantem, sancti suprâ
dicti miro et ineffabili modo ducentes, cum pervenissent ad locum quem
dam, quem ipse ignem purgatorium esse, nemine narrante, certissime scie
bat, ibi eum dimiserunt. Ubi cum multa passus esset, praecipue tamen
tenebras derisissimas, pressurasque immanissimas, et suffocationes visus est
tolerasse; atque omni memoria ablata, haec solum excogitare sufficiebat,
quomodo tam immanis posset existere poena. Cumque per triduum, ut ipse
putabat, ibi cruciaretur, quod spatium ille mille armis longius, propter
immensam poenam, visum est, rursus praedicti viri redeuntes, iterumque
illum hinc inde circumstantes, et longe majori quam prius alacritate lae
tantes, atque in omnibus inulto s va vius incedentes, per majorem, si dici
possit, claritatem, gressum immobili sine via corporea ambulantes duce
bant, et ut verbis ipsius utamur: ”Videbam, inquit, a longe diversos so
ciorum ordines, quosdam vicinius, quosdam vero longius ab oriente assi
stentes, ad orientem tamen respicientes. Ipsumque, qui in oriente appa
rebat, collaudantes, quidam submissis capitibus, quidam supinis vultibus e),
tensisque manibus adorabant. Cumque pervenissemus ad locum Orientis,
ecce viginti quatuor Seniores, secundum quod in Apocalypsi scriptum est,
in sedibus sedentes, servato introitu amplissimo, apparuerunt, qui et ipsi
reverenter ad orientem respicientes, ineffabiles Deo laudes promebant.
Laudes vero in commune canentium suavissimam inihi refectionem inge
rebant.
c) Optime récldiîitm S Ve liée : nt>hot iitll trmlln. e j Supinis vultibus: "stodo sirvnlf” Vox rara.'
<0 Statura procerior : *’ /iunx holi tftr Iwgir” Sta- JJon alio loco observavit Cei. Ihre, ut nos elocet ia suo
tura brevi: "hans boli 1 'Ctr slakioler." B 0 l, Hål g, Inin- Glossario SveoG. ad h, v.
eus, venter, quod inter caput et pedes medium est.

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.