PEU S. IlEMBEUTUM.
PRAEFATI 0.
»Sanctissimis, et in Christi amore præcipua veneratione recolendis, Patri
bus et Fratribus, in sacratissimo Corbejæ a) monasterio Deo militantibus,
filii atque discipuli b) reverendissimi Anscharii, perennem perpetuæ fe
licitatis orant in Domino dominantium pacem et salutem. Diu per Domi
ni gratiam pastoris boni munere delectati, praedicationibus et exemplis in*
formati, meritis et intercessionibus suffulti, nunc tandem ejus praesentia
desolati, satis perpendimus, quid pro nobis gemendum, quidve pro illo
gratulandum sit. Etenim verus Dei cultor abstinens se ab omni opere ma
lo, et in simplicitatis modestia permanens, certam de se fiduciam præhu it,
quod hinc sublatus ad Deum, quem semper tota devotione diiexit, cuique
semper animo intendebat, sine cunctatione eo pervenit. Unde pro retri
butionis ejus praemiis nobis vere gratulandum credimus; pro nostra autem
desolatione necessario supplicandum, ut, qui humanitus tanto destituti su
mus Pastore, coelitus divino protegamur auxilio. Inter varias etenim pres
suras positi, veraciter id sentimus quod amiserimus, et quid pro nobis do-
lere debeamus satis inteiligimus. Vivente enim ipso, nihil nobis deesse
videbamus. Ejus namque sanctitatem Reges honorificabant, Pastores Ec
clesiae venerabantur, Clerus' imitabatur; Populus universus admirabatur,
et dum illum cuncti sanctum et justum praedicarent, nos quoque tanquam
corpus capitis pro ejus bonitate venerandi ac laudabiles videbamur. At nunc
tanto munere frustrati, de nostris mentis non praesumimus, cum magis ti
mido corae expavescimus, ne peccatis merentibus luporum patere incipia
mus morsibus. Mundus namque, in maligno positus, magis ea quae justa
et sancta sunt evertere, quam religiosa quaerit erigere; et inimicus humani
generis Diabolus, quanto sanctiorêm et religiosiorem quemque conspexerit
ducere vitam, tanto majori conamine adversa quaeque objicit, ut ea quæ
sunt sancta destruat, et ne ab aliis imitentur, callida suasione et pravis in
tentionibus auferat. Nos itaque inter formidolosa pericula suspirantes, licet
multiplicia mala temporaliter timeamus, divinum tamen adjutorium nobis
licet indignis non dein turum credimus. Jdeoque vestram devotissimam
sanctitatem supplici corde rogamus et petimus, ut memores nostri interce
dere pro nobis dignemini ad Dominum, quod nunc nos ejus misericordia
non derelinquat, sed adjutor noster benignissimus noxia cuncta a nobis de
pellat, sitque nobis refugium in tribulatione, qui non deserit sperantes in
se. De illius itaque clementia praesumentes, spemque nostram in illius
misericordia collocantes, et quæ nobis contingere, vel qualiter in futurum
subsistere debeamus, illius judicio derelinquentes, pietatis ejus gratiam toto
cordis ac mentis atfectu collaudamus et glorificamus, qui nobis vel ad tem
pus tanto concessit uti Patrono. Vestrae quoque Paternitati gratiarum a-
ctiones immensas referimus, quia vestro beneücio ac licentia talem prome
ruimus Patrem habere. Cujus exempla si quis imitari voluerit, coelestem
quodammodo in terris habebit conversationem. Si quis doctrinæ ejus recor
datus fuerit, viam mandatorum Dei sine errore incedere poterit. Si quis
monita exhortationis ejus attenderit, laqueos inimici praecavere studebit.
Hujus itaque sanctissimi Patris memoriam stylo exarare decrevimus: et
qualiter apud nos vixerit, quidque de eo nobis cognitum extiterit, Vestrae
Heverentiæ scriptis intimare, quo divinam clementiam in beato viro Vestra
nobiscum collaudet affectio, et imitari volentibus exemplum salutis fiat
e jus sanctissima devotio.
, n ) Scii. Veteris Corbeiæ in Pi cardia cui Cc
»mm* nomen dedit.
*0 S. Rembertum in scribenda S. Anscharii
adjutorem habuisse condiscipulum qncndem suum, la
tetur auctor vitæ S. Remberti, Cap. g. apud hangebck,
1. c. T. R. pag, i3 2 .